Page [unnumbered]
DE POENIS EC∣CLESIASTICIS.
¶Poena culpae par esse debet. Cap. 1.
QVoniam poena culpae par esse debet ecclesiastici iudices diligentissimam cautionem adhibeant vt in criminibus plectendis, locum, personam, tempus & caeter as omnes flagitiorum circum∣stantias considerent, & aequitatis regula supplicij magni∣tudinem definiant.
¶Idem crimen non debet bis puniri. Cap. 2.
AE Quum non est vt in idem crimen bis animaduerta∣tur. Ita{que} qui semel peccati poenam his legibus nostris dedit non debet ab vllo iudice ecclesiastico, quocun{que} nomi∣ne appelletur, rursus ad supplicium vocari, nisi forte rursus ad eandem peccandi licentiam deuoluatur, tum enim noua culpa nouam poenam requirit.
¶Clerici quomodo puniendi. Cap. 3.
QVi sunt ex ordine ecclesiastico, quos vulgo clericos di∣cunt, si de suis ipsi criminibus confiteantur, aut in il∣lis legitime conuincantur, illorum proprij iudices cum per∣sonarum omnes & causarum circumstantias perquisiue∣rint, vel temporarijs vel perpetuis vinculis illos arbitratu suo mandare posse concedimus.
¶AEtati nulli parcendum esse. Cap. 4.
IMpunitas delicti propter aetatem non detur, si quis ea sit aetate in quam crimen quod intenditur cadere potest.