¶Pecuniaria poena quomodo admitti possit. Cap. 11.
POenitentias ecclesiasticas nolumus in poenas mutari pecuniarias, nisi aliqua grauis intercesserit & necessa∣ria causa. Quoties autem ita fiat, omnes rei nummos qui∣bus crimen eius plectitur in communem thesaurum quem cistam pauperum vocant comportari placet, & eos ibi de∣poni vbi habitat, aut vbi crimen commissum est. Id{que} te∣statius vt esse possit, aedituis vel syndicis praesentibus ge∣ratur, & tempus sumatur celebrationis diuinorum officiorum, & pecunias ibi manibus ipsi suis col∣locet qui peccauit, & dies quidem sit festus, vt plures reus testes facti sui colligat. Et is sit dies quem iudex illi praescripserit, vel ordinarius reo certas constituat pias causas in quibus pecu∣nia omnis expromi possit. Si quis autem culpam eandem geminauerit, nullum illi praesidium in pecunia relinquimus.