¶Quibus administratio bonorum committen∣da sit, & quid mercedis habere de∣beant. Cap. 42.
QVoties aliquis sine testamento moritur ad bonorum eius administrationem vxor primo loco sumatur, secundo qui cognatione fuerint propinquissima, vel si iudex cense∣bit vnà potest illos in hoc munere cum vxore coniungere, hoc tamen perpetuò stet, vt quibuscun{que} fuerit munus ad∣ministrationis attributum, fideiussores afferant prius, aut etiam pignora deponant quibus plene possit & legitime prae∣caueri quod in hoc negotio sincere sint & sine vlla fraude processuri, quod ordinarij omnibus partibus incolumitatem praestabunt, postremo quòd rerum gestarum rationem red∣det quandocun{que} iudex eam legitime poposcerit. Quod si forte nōnun{quam} euenerit vt propter aequalem cognationis pro∣pinquitatem multorum ad facultates administrandas con∣cursus sit, quoniam in illorum pari causa par videtur ius requiri, tum iudex tan{quam} honorarius arbiter litem determi∣net, suo{que} arbitratu munus hoc administrationis aut vni illorum aut pluribus collocet. Cum autem in pari multorum