¶Dubitatio cum incurrit de testamento vel haeredibus, quid sequendum sit. Cap. 22.
QVum nec de testamenti pondere, nec de personis qui bo∣norum ad moderationem adhibendi sint in ecclesiasti∣co foro iure possit constare, iudex, vt interim de facultati∣bus nihil intercidat, illas fidorum sequestrorum custodiae committet, donec aliquid in hijs rebus certi possit intelligi. Haeres autem si tempus ad cogitandum sumpserit, nec sta∣tim credat negotium tam implicatum debere suscipi, literas as ordinarius illi curet confici, quarum authoritate dissipatas testatoris facultates recolligere possit, modo scriptis legitimè cautum sit, vt haeres sex mensium spatio proxime cōsequu∣turorum, rationem omniū rerum reddat vllo iure testato∣ris a se conquisitarum, nec secus ad opes testatoris con∣trectandas intret, nisi perfecto bonorum omnium in∣corrupto vero{que} indice co modo quo paulo ante est praescriptum. Hanc etiam rationem admini∣stratores sequentur, qui sine testamentis ad hominum facultates admouentur.