¶De bonorum indicibus conficiendis. Cap. 20.
HAEredes vel administratores duos cuocabunt ad se, qui vel aliquid testatori debebant, vel nonnihil ex eius te∣stamento percipient, aut hij si vel omnino affuerint nega∣uerint ve, duos existimationis honestae qui defuncto necessa∣rij fuerint, vel omnibus hijs absentibus duos cuiuscun{que} cōditionis modò probos & integros, & hij rationes omnium rerum scriptis mandandas curent plenè & perfectè, quorū scriptorum vel vt vulgo dicunt inuentariorum sibi reser∣uent vnum exemplar, alterum iudicis fidei committent, qui cum iuramentum ab illis de scriptorum fide & sinceritate poposcerit & acceperit, ipsa scripta prompte sumet, compro∣babit, & in tuto loco conseruabit, nam & testamentorum & indicium vel inuentariorum (vt vocant) exemplaria di∣ligenter a iudice vel a iudicis administris custodiri praecipi∣mus, vt hij quorum intererit quoties illa requisiuerint prae∣stò esse possint, quum autem haec scripta postulabuntur sta∣tim illa placet & alacriter exhiberi, & merces hijs rebus transcribendis illa sit quam ante posuimus, aut, ita si scri∣ba sibi voluerit satisfieri, numerum sequutus versuum pro decimo quoquam singulos denarios excipiat, & illa ver∣sibus longitudo constet quam ante praescripsimus. Quod si vel iudicis vel administrorum auaritia plus ad se deriua∣uerit quam nos assignauimus, & merces primum omnis ip∣sa detrahatur, deinde iactura ferientur decem librarum, de