¶Qui nec 〈◊〉〈◊〉 institui, nec legatorum participes esse possunt. Cap. 14.
NEc haredes instituentur, nec vllo beneficio vtentur te∣stamentorum, qui pertinaces sunt haeretici, nec qui mortis sententiam acceperunt aut exilij perpetui vel aeterni carceris, nec qui concubinatu se polluunt, nec duas qui con∣iuges vno tempore contra omne ius & fas conseruant, nec foeminae quarum in crimine pari par est culpa, annumera∣buntur huc qui procuratorum vllo modo vel sparsorum damnati sunt scriptorum infamium, quae lex ciuilis famo∣sa vocat, qui lenonijs vel meretricijs institutis palam vtun∣tur, pellentur etiam foeneratores ab omnibus testamētorum emolumentis. Tempus autem illud minime spectetur in quo testamētum est institutum, vel in quo testator est ipse mor∣tuus, sed in illo tempore personarum mores excuti placet, in quo vel haereditas ab illis est adeunda, vel legata eius in∣cipiunt deberi.