¶Cur vxores praeterire liceat in testa∣mento. Cap. 13.
SEmper etiam vxorum in testamentis mariti rationem habere debent, nisi iusta possit offensionis causa proferri, quam nec ipsam admitti volumus nisi firmis argumentis nitatur. Nec enim illis per calumniam ius suum eripi de∣bet, quam & in filiorum, & in tenuium parentum causis aequitatem teneri volumus, ne vlla iniuria ius suum amit∣tant. Vxores autem mariti propter haec excludere possunt, si vi in illos incurrerint, si quicquam ad eorum perniciem machinatae sint, si maleficis aut magicis artibus se 〈◊〉〈◊〉 si prudens & sciens vxor famam aut fortunas mariti calumnia, vel accusatione falsa peruerterit, si viro fuerit impedimento ne testamentum vel perficeret vel emē∣daret, aut quacun{que} ratione commutaret, vel illum fi furio∣sum, delyrum, aut implicatum graui morbo non fouerit, si salutem eius prodiderit vlla, nisi reipub. causa, si captiuum vel pecunia vel aliqua ratione non recuper 〈◊〉〈◊〉 quanium