Page 67
¶Qui filij portione legitima carere possint. Cap. 11.
NVllus filius in testamento patris praetermitti debet, nisi quē prius vel ante cōclusum testamentū, vel in ipso testamēti condendi tempore disertis verbis pater exhaereda∣uerit. Abdicatio tamen ipsa non valebit nisi iustam aliquā habuerit causam appositam: quas, vt plane cognoscerentur, hic ordine subiecimus. Ita{que} primum & grauissimum est, si filius patri manum iniecerit, deinde si graui aliqua & insi∣gni iniuria volens & sciens violauerit, si criminis in foro coarguerit non Reipub. causa, sed vel malicia vel odio in∣testino, si cum incantatoribus illi vel maleficis vsus fuerit, si patris aut matris saluti tetenderit insidias, si cum nouer∣ca vel patris concubina incoestum commiserit, si calumnia famam patris oppugnauerit, aut eius facultates obtriuerit, si pro patre requirente vel fideiussor esse, vel vadimonium obire negauerit, si patri sit impedimento ne vel testamen∣tum instituat, vel quacun{que} ratione corrigat. Filia vero testamenti beneficio careat si meretricijs institutis vixe∣rit, vel corpus perrulgauerit, cum interim pater hone∣stam nuptiarum conditionem obtulerit. Nam pater si. 25. annum in filia neglexerit, & matrimonium non praepara∣uit, negligentia patris culpa filiam exoluet, aut 〈◊〉〈◊〉 quam ipse tam grandem suo vitio virginem apud se de∣tinuerit, eam nec familia nec testamento potest excludere. Plectetur etiam exheraeditationis poena filiorum ingrati∣tudo, qui patres vel furiosos, vel mente captos non (quan∣tum res illorum ferent) sustentauerint, vel si captiuos aliquam non reperirint liberandi viam, si prolabantur in haeresim & in ea permanserint: si lenonijs vel meretri∣cijs artibus vsi fuerint.