¶Poena peccatorum in collegijs, & huiusmodi coetibus vnde proficisci debeat. Cap. 8.
CVicun{que} tamen hoc peculiare ius tribuitur, quod praero∣gatiuum vocatur, vt in aliquo collegio, vel certo cuius∣cun{que} generis caetu separatim iuris dicendi potestatem ha∣beat, & in coercendis maleficijs sit fas ei iure suo vti, ita tamen vt disciplinā vel archiepiscopi, vel episcopi non im∣pediat. Quapropter hanc rem ita moderamur, vt si pri∣mum ille de suorum criminibus indicauerit, eius sit omnis illorum castigatio, nisi reus illam appella∣tione vitauerit. Si vero peccata prius ad episco∣pum vel archiepiscopum perferantur, & illi coeperint causam cognoscere, illorum iu∣dicio stari placet. Et hanc sane cautio∣nem in solis criminum controuer∣siis dijudicandis ita teneri placet, vt caetera im∣munitatis iura & consuetudines inuiolata & salua remaneant.