¶Soluendum visitationibus iustam mercedem. Cap. 6.
QVoniam autem labor praemio carere non debet, archiepi∣scopus si prouinciam, vel episcopus diocesim, vel archi∣diaconus proprias sui muneris ecclesias, aut alij fuas quo∣cun{que} praefectorum ecclesiasticorum nomine censeantur, vi∣sitent & perlustrent, & caetus ibi solemnes & vsitates ha∣beant, reliquos{que} visitationis legitimos ritus adhibeant, om∣nibus fruantur emolumentis, quae pertinent ad communem huiusmodi negociorum administrationem. Nec in hoc ge∣nere quicquam minuatur illorum quae vel consensu, vel cō∣suetudine, vel quacun{que} legitima ratione solebant ad illos deferri. Et vt hac in re facilior sit progressio, si qui negli∣gant, aut nolint huiusmodi mercedem expedire qualem vi∣sitationis munus postulat, potestas erit his qui visitandi la∣bores obeunt, beneficiorum fructus segregare, reliquam{que} omnem impedire vtilitatem, imo vero poenas etiam alias ecclesiasticas expromere, donec sibi fuerit ab illis satis∣factum.