¶Diuisio decimarum qualis sit. Cap. 4.
SI forte contingat vt equi, boues, & illius generis anima∣lia quae ius decimarum superioribus nostris legibus effi∣ciunt
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
SI forte contingat vt equi, boues, & illius generis anima∣lia quae ius decimarum superioribus nostris legibus effi∣ciunt
ab vnius paroeciae pascuis in alia dimigrent, aequabi∣lem decimarum partitionem inter illorum locorum mini∣stros esse volumus, in quibus animalia se pabulo sustētaue∣runt, inita temporum in vtrius{que} pascuis consumptorum iusta ratione. Sed in hoc partitionis iure nolumus ex oui∣bus quic{quam} pro decima exigi a pastore, nisi triginta dies in il∣lius parochia restiterint. Quod si fines ac limites parochia∣rum in quibus oberrāt animalia incertisunt, & liquere nō possit quem ad locum ius decimarū infundi debeat, aut tem pore colligendarum decimarum, non constet alteriparochiae iuste satisfactum fuisse in qua prius fuerint, illius loci mi∣nistro decimas adiudicari placet, in quo deprehensa sunt animalia legitimo decimarū tempore. Cum autem cōmuniae duabus aut pluribus parochijs pascua sunt, in quibus spar∣sim animalia degūt, aut si terrae vastae sint & publicū vsum habentes, quas nostro sermone dicimus wast groundes, in quibus nullum sit proprietatis ius vllius certae paroecie, aut quando talis est vicinarum paroeciarum inter se pas∣cuorum communicatio, mutuis vt vicibus in illis pascuo∣rum ius obambulet, certis anni temporibus humano quodā & commodo suae propinquitatis respectu, tum segregetur ad illum locum decimarum ius in quo possessor animalium inhabitat.