¶Decimae praediales quomodo solui debent. Cap. 2.
IGitur authoritate nostra constitutum sit, vt omnes singu∣li{que} subditi nostri, locis & temporibus designatis & legi∣timis, decimas omnium rerum ex praedijs prouenientium ministris seponāt, siue foenum, sint siue fruges qualescun{que} quorumcun{que} locorum, siue crocum, siue canabis, siue linū, siue sint olera, vel arborum fructus, vel aliae cuiuscun{que} ge∣neris ex fundis vtilitates exortae, semper enim quamcun{que} rationem aut conditionem hae commoditates habeant, deci∣mas vniuersorum integrè & expletè rebus ex ipsis exem∣ptas, eadem specie qua prius ex fundis colligebantur, mini∣stris repraesentari placet, exceptis robustis & proceris arbo∣ribus quae vicesimum ad annum excreuerint, & aedificijs aut melioribus reseruatae propositis, ad focum non praeparā∣tur. Ex molēdinorum fructibus, ex coespitibus, carbonibus effossis, ex lapidicinis, & alijs omnibus huius generis opor∣tunitatibus