Page [unnumbered]
¶Soluendas esse decimas personales, iuxta con∣suetudinem vrbis London. Cap. 14.
MAgnam indignitatem habet a tenuibus & laborio∣sis agricolis decimas annuas ecclesiarum ministris suppeditari, mercatores autem opibus affluentes, & viros scientiarum & artificiorum copijs abundantes, nihil ferme ad ministrorū necessitates conferre, praesertim cum illis mi∣nistrorum officio nō minus opus sit, {quam} colonis. Quapropter, vt ex pari labore par consequatur merces, constituimus vt mercatores, pannorum confectores, & artifices reliqui cu∣iuscun{que} generis, ac omnes qui scientia vel peritia qualecū∣{que} lucrum percipiunt, hoc modo decimas persoluant: pro do∣mibus nimirum at{que} terris quibus vtuntur & illarum ra∣tione decimas praediales non soluunt, quolibet anno dabunt annuae pensionis decimam partem.