¶De Archipraesbiteris siue decanis ruralibus. Cap. 5.
DEcanatus quilibet Archipraesbiterum rusticanum ha∣beat, vel ab Episcopo vel Ecclesiae Ordinario praeficien∣dum. Munus autem eius erit annuum. Hic tan{quam} in specula praesbiteris, diaconis, gardianis, & aedituis, vt singuli quae ad eorum munus attinent praestent, perpetuo inuigilabit. De Idololatris, & haereticis, de Symoniacis, de lenonibus, & meretricibus, de adulteris & fornicatoribus, de his qui duas vxores simul habent at{que} maritos duos, de magis & veneficis, de calumniatoribus & blasphemis, de sodomiti∣cis, & ebriosis, de vltimarum voluntatum corruptelis & periurijs, de iniunctionum aut nostrarū aut Episcopi viola∣toribus, inquirat. Et vocandi ad se, examinandi horum sce∣lerum suspectos authoritatem habeat. Omnem accusationis ortum, siue per famam publicam, siue deferentium testi∣monio probatum, vel suspectum, Episcopo aut eius loci ordi∣narioinfra decem dies in scriptis prodet. Qui autem venire ad eum recusauerit, per apparitorem vocatus tanquam cō∣tumax