¶De AEdituis. Cap. 1.
AEdituus parochiarum alatur stipendio: Hu∣ius erit pueritiam omnem parochiae suae sibi oblatam in Alphabeto & Catechismo vulga∣ri lingua informare, vt pueri cognoscere in∣cipiant & quid sit credendum, ac quomodo orandum, ac bene beate{que} viuendum. Qui autem id facere recusauerit, & per duos menses officium hoc suum negle∣xerit, per Episcopum aut loci illius ordinarium, semel at{que} iterum admonitus, amoueatur. Porrò si parochiani cō∣suetum stipēdium vel substractū vel imminutum detineāt, censura Ecclesiastica ad id praestandum per Episcopum aut loci illius ordinariū cogātur. Sin autē stipendij summa vi∣debitur Episcopo nimium exigua, eius erit pro arbitratu suo, amplitudinis parochiae ratione habita, ex parochianorū sumptibus facere auctiorem. Et huius etiā munus est tēpla purgata cōseruare, Biblia sacra, & Paraphrasin, ac reliquos libros Ecclesiae, ne vel lacerentur vel corrūpantur, diligē∣ter curare: cāpanas, quibus populus vel ad conciones vel ad preces publicas euocantur, vel quando pro agente animam orandum est, vel grauis alioqui ratio aut necessitas huma∣norum casuum vrget apto tempore pulsare: vestes, & pocu∣la, & alia quaeuis ornamenta sacris vsibus assignata, vt pu∣ra, & nitida sint prospicere: & si quid sit vel vetustate con∣fectum, vel casu detritum, vel necessitate aliqua immutan∣dum, Gardianos eius rei in tempore admonere: aquam ad Baptismum adhibere: panē & vinum ad sacrosanctā coe∣nam Domini celebrandam praeparare, ac pastori tam in cō∣iugij