¶De familia Episcopi. Cap. 13.
QVemadmodum necessarium est vt Episcopus sit graui∣bus & sanctis moribus ornatus, ita quo{que} familiam eius grauem, modestam & sanctam esse oportet, & quātum officia domestica patiuntur verbi Dei studiosam, quoniam potest Ecclesiae Dei ad varias oportunitates esse vtilis: nam ex illius domo, tan{quam} ex thesauro, sunt depromendi viri qui muneribus ecclesiasticis praeficiantur. Et certe apud Epi∣scopum (si fuerit is qui decet esse) dogmata fidei probè ac so∣lidè cognoscere poterunt, & Ecclesiae regendae illius exem∣plo magnam scientiam colligere. Caueat autem ne otiosos, vanos, impudicos, aut aleatores nutriat. Alioquin si do∣mui suae praeesse non nouit, quomodo ecclesiam Dei cura∣bit? Et 〈◊〉〈◊〉 habeat circa se concionatores, qui non tantum sacram Scripturam disseminent, rusticanorū ne∣gligentiam & cessationem explentes, sed qui etiam ad illud munus obeundum alios ex familia, quantum ingenio quis{que} contendere potest, instituant. Haec sane vnaest ratio inter alios subueniendi tantae inopiae bonorum at{que} fidelium ec∣clesiae ministrorum. Sic instituta fuit Augustini domus, & caeterorum patrum qui populo Christi sanctè praefuerunt. Sint adhaec vxores episcoporum nequa{quam} leues, otiosae, vo∣luptatibus implicatae, ne preciose nimis exornentur. Nam bis rebus pij homines mirum in modū offendūtur, & impij Euangelicae doctrinae insolenter insultant. Et quod est posi∣tum in vxoribus, ad filios etiā & ad filias attinet. Quae ve∣ro cōprehendimus isto praesenti decreto de vxore, liberis, & familia Episcopi, pertinere volumus eadem aequabiliter ad decanos, archidiaconos, canonicos, parochos, & caeteros