¶De sacrarum lectionum pronuntiatione, & psalmorum cantu. Cap. 5.
IN diuinis capitibus recitandis, & Psalmis concinendis, ministri & clerici diligenter hoc cogitare debent, non so∣lum
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
IN diuinis capitibus recitandis, & Psalmis concinendis, ministri & clerici diligenter hoc cogitare debent, non so∣lum
a se Deum laudari oportere, sed alios etiam hortatu & exemplo & obseruatione illorum ad eundem cultum ad∣ducendos esse. Quapropter partitè voces & distinctè pro∣nuntient, & cantus sit illorum clarus & aptus, vt ad audi∣torum omnia sensum, & inteligentiam proueniant, Ita{que} vibratam illam & operosam musicam, quae figurata dici∣tur, auferri placet, quae sic in multitudinis auribus tumul∣tuatur, vt saepe linguam non possit ipsam loquētem intelli∣gere. Tum auditores etiam ipsi sint in opere simul cum cle∣ricis, & ministris certas diuinorum officiorum particulas canentes, in quibus Psalmi primum erunt, annumerabitur fidei Symbolum, & gloria in excelsis, decem solemnia prae∣cepta, cetera{que} huiusmodi praecipua religionis capita, quae maximum in communi fide nostra pondus habēt, hijs enim pijs diuini cultus exercitationibus, & inuitamentis populus seipsum eriget, ac sensum quendā habebit orādi, quorum si nullae nisi ascultandi partes sint, ita friget & iacet mens, vt nullam de rebus diuinis vehementem & seriam cogita∣tionem suscipere possit.