¶Quae communiter in omnibus Ecclesijs obseruanda sunt. Cap. 16.
DIligens autem inprimis cautio semper adhibeatur in Ecclesiarum omni genere, tum etiam in nobilium ho∣minum familijs, deni{que} locis vniuersis in quibus sacra peraguntur officia, ne quic{quam} contra praeseripta procedat, & formulas illius libri nostra communi lingua scripti quem proprium & perfectum omnis diuini cultus iudicem & magistrum esse iussimus: qua in re quicun{que} peccaue∣rit, Ecclesiasticorum iudicum arbitratu poenas culpae ma∣gnitudine pares sustinebunt. Si quae vero alia incurrent vacua tempora, praeter haec quae nos posuimus diuini cul∣tus, visitatione & consolatione debilium, aegrotarum, & afflictarum personarum cuiuscun{que} generis, & reliquis hu∣iusmodi charitatis muneribus ea consumantur. Adhaec accedat institutio domesticorum, disciplinae labor, & opera lectionis, & omnino talis in summa festo∣rum temporum partitio sit, vt vniuersa medi∣tatione tractatione{que} rerum sacrarum & diuinarum abeant.