DE PVRGATIONE.
¶Cur legitima purgatio sit instituta. Cap. 1.
QVoniam omnes leges & instituta debēt ad haec duo capita referri, virtus vt venerationem, & remunerationē habeat, vitium vt contumelia notetur & supplicio, quemadmodū his legibus nostris procuratum est, nimirū malorū vt improbitas poe∣narum acerbitate deuinciretur, ita nunc tempus est ad se∣cundum vt descendamus, scilicet vt defensionem & praesi∣dium innocentiae comparemus & integritati. Tolerabilius enim est reum praeteriri, {quam} bonum circūueniri, nec diligen∣tius scelera peccatorum, quàm calliditates detractorum, ex repub debent excludi. Primum enim hoc in causa purgatio∣nis sit vt si quis in suspitionem Ecclesiastici criminis venc∣rit, & apud bonos & laudabiles viros publicè infamis esse caeperit, licet planè non possit de crimine constare, tamen ar∣bitratu tudicis infamata persona suam defensionē instruat.
¶Quando purgationi locus est. Cap. 2.
DEfensio, quam vulgò purgationem dicunt, habet pro∣priè duo tempora, quorum alterum est cum aduersus a∣liquis infamis rumor publicè dimanauit de aliqua persona, prasertim ad honestos, & bene moratos homines, alterū est