Page 26
¶Diuortium propter nimis longam coniugis absentiam. Cap. 9.
QVando non aufugerit coniunx, sed militiam aut merca∣turam aut aliquam habet huiusmodi legitimam, & honestā peregrinationis suae causam, & abfuerit diu domo, nec illius vel de vita vel quic{quam} certò sciatur, 〈◊〉〈◊〉 al∣teri coniugi iudices (si quidem hoc abillis requirat) 〈◊〉〈◊〉 vel triennij spatium in quo mariti reditum expectet. Quo tempore toto si non reuertatur, nec de vita possit illius ali∣quid esse explorati, cum diligentissimè de ea fuerit interim perquisitum, alteri coniugi nouas concedi nuptias aequum est, cum hac tamen conditione prior vt maritus si tandem se representet, vxor illum rursus ad se recipiat, si quidem ostēdere possit culpa sua factum non esse quod foràstam 〈◊〉〈◊〉 peregrinatus sit, tantam enim & tam longi temporis absen∣tiam nisi plena magna{que} cum ratione possit excusare, custo∣diam in perpetuam carceris dimittatur, nullum ad vxo∣rem reditum habeat, & illa secundis in nuptijs ritè per∣maneat.