Page [unnumbered]
¶Ministri de Adulterio conuicti quomodo 〈◊〉〈◊〉. Cap. 2.
ORdiamur ab Ecclesiarum ministris, quorum vitae pre∣cipua quaedā integritas esse deberet. Ita{que} si quis ex illis adulterij, scortationis, aut incestus conuictus fuerit, si pro∣priā habuerit vxorem, omnes cius opes, & bona deuoluetur ad eam, & ad liberos, si qui sint ex ea, vèl ex aliquo priore matrimonio legitimè nati. Si verò nec suā vxorē nec libe∣ros habeat, omnes cius facultates arbitratu iudicis, vel in∣ter pauperes dispertiētur, vel in alia pietatis officia conferē∣tur. Deinde si quod illi beneficium fuerit, posta 〈◊〉〈◊〉 vel incestus, vel scortationis conuictus fuerit, ex co tem∣pore protinùs illud amittat, necilli potestas vllum aliud accipiendi. Pretcrea vel in perpetuum ablegetur exilium, vel ad aeternas carceris tenebras deprimatur.