¶Malae tractationis crimen tandem diuortium inducit. Cap. 11.
SI vir in vxorem saeuiat, & acerbitatem in ea nimia fa∣ctorum, & verborum expromat, quam diu spes vlla pla∣cabilitatis est, cum illo iudex Ecclesiasticus agat, nimiam ferociam obiurgans, & si non potest monitis & hortationi∣bus profici, pignoribus oblatis, aut fideiussoribus acceptis eum cauere compellat de nulla vehementi coniugi in feren∣da iniuria, & de illa tractanda quomodo matrimonij inti∣ma coniunctio postulat. Quod si ne pignoribus quidem, aut fideiussoribus coerceri potest maritus, nec asperitatem velit isto modo deponere, tum capitalem illum coniugis inimicū esse existimandum est, & illius vitam infestare. Quaprop∣ter diuortij remedio periclitanti succurrendū erit nō minus quàmsi vita manifestè fuisset oppugnata. Nec tamen prete∣rea iuris dempta est potestas coercendi vxores quibus modis opus fuerit. Si rebelles, contumaces, petulantes, acerbae sint & improbae, modo rationis & aequitatis fines mariti non egrediantur. Et cum in hoc, tum in his superioribus delictis hoc teneri placet, vt solutae personae nouas (si velint) nuptia∣rum conditiones legant, conuictae verò priorum criminum vel exilijs perpetuis, vel aeterna carceris custodia plectātur.