¶Quae matrimonium impediant. Cap. 7.
QVorum natura perenni aliqua clade sic extenuata est, vt prorsus veneris participes esse non possint, & cōiugem lateat quanquàm consensus mutuus extiterit, & omni reli∣qua
To the extent possible under law, the Text Creation Partnership has waived all copyright and related or neighboring rights to this keyboarded and encoded edition of the work described above, according to the terms of the CC0 1.0 Public Domain Dedication (http://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/). This waiver does not extend to any page images or other supplementary files associated with this work, which may be protected by copyright or other license restrictions. Please go to http://www.textcreationpartnership.org/ for more information.
QVorum natura perenni aliqua clade sic extenuata est, vt prorsus veneris participes esse non possint, & cōiugem lateat quanquàm consensus mutuus extiterit, & omni reli∣qua
ceremonia matrimonium fuerit progressum, tamen ve∣rum in huiusmodi coniunctione matrinsonium subesse non potest, destituiture enim altera persona beneficio suscipiendae prolis, & etiam vsu coniugij caret. Verùm si nota sit vtri{que} peruersitas haec corpor is, & tamen mutuus perduret de ma∣trimonio consensus, nuptiae procedant, quoniam volentibus nulla 〈◊〉〈◊〉 potest fieri. Par est ratio corporum maleficis artibus excantatoram & eneruatorum in quibus quoniam fructus nuptiarum tollitur, ipsas quo{que} nuptias detrahi ne∣cesse est. Preterea matrimonium dissoluetur, si vni personae de altera non constiterit, vèl quae fuerit vèl qua conditione fuerit, conditionem autem hoc in loco capimus vel pro li∣bertatis statu, vel seruitutis.