¶De prohibendis nuptijs. Cap. 6.
CVm in Ecclesia sponsus & sponsa conuenerint vt matri∣monio còiungàtur, si se quispiam interposuerit eo tempo∣re causam{que} afferat, aut afferre posse dicat, cur in matrimo∣nio esse non possint, & hanc rem intra mensem proximè cō∣sequturum, se probaturū esse spondeat, & msi ita faciat sa∣tisfacturum se plenè pro 〈◊〉〈◊〉 apparatu qui fuerat in cele∣bratione nuptiarum futurus, & ad id non solum se, sed etiā pro se fideiussores locupletes obligauerit, tum demum audia∣tur, & matrimonium totn̄ mensem differatur. Haec tamen dilatio quoniam aliquando dolum malum habere potest, & fraudem, vt interim nouis nuptijs locus esse possit, ad tollen∣dam astutiam omnem, hoc ista lege praecauetur, vt pēdente controuersia, prioris matrimonij totum mensem exitum il∣lius expectent, nec ad vllas interim nouas nuptias diuertāt. Quā constitutionē nostrā si leuitate sua violauerint, nomen omne huiusmodi matrimonij damnamus, & tollimus, & persona quae rea fuerit huius defectionis, excommunicatio∣nis poenam sustinebit, donec personae satisfecerit, a qua de∣sciuit.