Page [unnumbered]
DE CONCIONA TORIBVS.
¶Concionandi munus quale sit, & quomodo suscipi debeat. Cap. 1.
OVoniam concionandi munus populo Dei maximè necessarium est Ecclesia nūquam destitui debet. Illud tamèn diligentissimè prouidendum est, nè quisquam ad officiū tam praeclarum assumatur, nisi pietatem ad illum locum, & conueniētem doctrinā secum adferat. Quòd vt meliùs sciri possit praesulum au∣thoritatem ad concionatores in Ecclesiis disponendis inter∣cedere volumus. Nec vlli permittimus vt hoc concionandi munus suscipiat, aut in eo seipse collocet, nisi legitima pote∣state eorum quorum interest, fucrit ad illud aduocatus. In quo tantam Episcoporum diligentiam esse volumus vt te∣merè non omnes ad sciscant, quicun{que} de spiritu Dei iactāt afflatos, sed illorum vitam, & eruditionem considerent & perpendant, vt ex eo cognosci possit an illorum spiritus a Deo proficiscantur.
¶Concionatoribus errores esse cauendos, & crrorum libros. Cap. 2.
QVibus vero concionandi potestas conceditur, hi vehemē∣ter aduigilare debent, ne velerrores disseminent in Ecclesia, velinutiles questiones, hominum inuenta & com∣menta, voces nouas,aut vlla deni{que} superstitionum fermen∣ta: nominatìm autem nec Anabaptistarum libellos autho∣ritate publica toto damanatos in nostro Regno nec aliorum quorumcun{que} quos sectarios vocant, veliam explosa 〈◊〉〈◊〉 vel quae post hac explodentur, aut vilo modo doceant,