Page [unnumbered]
ANNOTATIONES QVIBVS STVDIOSI LECTORES ADMO∣NENTVR DE RATIONE & ordine istius libri, ne fortè in quaeren∣dis dictionibus vel errent vel haesitent.
ORDINEM alphabeticum diligenter in omnibus ser∣uaui, praeter{quam} in illis vocabulis quae ab alijs deducuntur. Nam, quae Grammatici vocant deriuatiua, reieci ad suos fontes, vnde proma∣nant & profluunt. Vt istae dictiones Esurio, Esuriens, Esuries, Esuri∣tio, &c. non habentur in alphabetica serie, sed post verbum Edo, à quo deriuantur. Quam rationem ideo putaui vtiliorem fore, quod facile iuuenis cognoscat, vtrum dictio, de qua dubitatur, primoge∣nia sit, an deductitia: & si deductitia, à quo tandem trahatur, & quos habeat generis consortes. Suis tamen locis in alphabetico ordi∣ne reperies, vbi ista, post suas origines, quaerenda sint.
Vernaculas phrasium & locutionum interpretationes de indu∣stria plurimis in locis inuenies mancas & imperfectas. Vt in ver∣bo Colligo, istae locutioni, Colligare impetum furentis, adieci interpretationis causa tantummodo, to re∣presse, &c. reliquam partem sententiae reliqui industriae lectoris. Item, in Circulus, ista sententia, Circu∣los suos orbes{que} conficiunt celeritate mirabili stellae, hanc imperfectam habet adiunctam expositionem: Go their courses wyth marueylous. &c. Vbi vides eius duntaxat partis expositionem, quae difficillima sit, & quae pertineat ad vocabulum, cuius vsus eo loco describitur: caetera consulto praetermisi. Hanc ratio∣nem licet multis fortasse minus probatam, me tamen vel inuitum persequi coegit studium breuitatis: quam licet & hac in re, & alijs quibuscunque potui modis secutus sum, vides tamen plus iusto volumi∣nis magnitudinem creuisse.
Non defuturos scio, qui vernaculam interpretationem reprehendant, tanquam multis in locis parum commodè latinis respondentem. Sed ab aequis lectoribus vehementer contendo, vt iudicium su∣um differant, donec in eum locum inciderint, vnde phrases ipsi•• desumpte sunt. In maternum enim sermonem transfudi, non eo quidem sensu, quem prima fronte p••aese ferre videntur Latina: sed iuxta mentem & sententiam authoris, quem citaui. Exempli causa, in Viuus sic legent, Viui peruenimus illuc. Virg. Statim expectabunt hanc interpretationem, We came thyther alyue. Sed ego sensum authoris fe∣cutus, sic verti: We haue lyued to sée that. Item in Tarditas, Cursu corrigere tarditatem, hunc in modum in∣terpretatus sum: With more spéede to make amendes for his slownesse before time. At multi credent ma∣gis appositè me vertisse, si dixissem, To amende his slownesse with running. Quae interpretatio longè dis∣crepasset ab authoris sententia. Haec pauca satis fuerit exempli causa demonstrasse: cum tamen alia plurima sint eiusdem generis.
Omnis dictio, quae ex classicis & probatis authoribus depromitur, habet authoris nomen ascrip∣tum. Quod si qua non habuerit, eam scito vel Graecam esse, nec dum in satis probatum vsum Latini sermonis pertractam: vel eiusmodi Latinam, quae in laudatis scriptoribus non reperiatur.
Locutionum formulae post vnumquodque vocabulum non temerè & confusè, sed alphabetica serie commodissimè congestae sunt, vt minori negotio se quaerentibus offerant.
Vbicunque repereris hanc notam ascriptam. ¶. ibi scito vel significationem, vel vsum dictio∣nis nonnihil discrepare ab eo, quod proximè superius praecesserat.