Page [unnumbered]
AD CLARISSIMVM VIRVM Robertum Dudleium, Leicestriae Comitem, Regiae maiestati à consilijs, & Oxoniensis Aca∣demiae Cancellarium, Thomae Cooperi, de Thesauri dedicatione, epistola.
CVM superioribus annis (illustrissime vir) in subsidium studiosae iuuentutis Eliota Dictionarium Latino an∣glicum maximis laboribus conficeret: mihi visus est vir doctus & prudēs mente cogitationé{que} prospexisse, in quantas angustias aetate subsequente res literaria prolapsura videretur. Postquam enim nostra memo∣ria, propter graues temporum & religionis mutatio∣nes, antistites Ecclesiae verbi{que} ministri, non in con∣temptum modò hominum, sed in periculum etiam sa∣lutis & fortunarum trahi caeperunt: mirum profectò quam ex eo tempore quotidie magis deiecta sit iuuentutis spes & industria, quam vbi{que} contemptae iacuerint artes & disciplinae. Nam cum illud vitae ge∣nus, cuius antea dignitas & amplitudo quasi praemium studiosorum laboribus propositum fuit, iam vel, quod multi putant, coniunctam habeat ignominiam, vel, quod impij sperant, imminentem calamitatem: & parentes, suorum prospi∣cientes commodis, alia vitae instituta liberis praescribunt: & ipsi iuuenes, vulgi potius existimationē quam rerum dignitatem sequentes, ad quiduis sunt promp∣tiores, quam ad diuturnas studiorum molestias sine certo fructu perferendas. Hinc ita{que} fit, quod à praeclaris ingenijs praematurè distituantur Academiae & scholae publicae, multos{que} iuuenes habeant liberaliter sanè institutos educatione doctrina{que} puerili, sed pau•••••• admodum, qui cognitionis & scientiae cupidi, in li∣teras illas interiores & reconditas altius penetrare studiant: nisi qui fortè ad me∣dicinae cognitionem, aut iurisprudentiam paulo maiori impetu ferantur. Reliqui, vel abiectis studijs ad aulicam vi••am confugiunt, vel ad regni instituta ediscenda se conferunt, vel ad alias aetatis degendae rationes desciscunt, ex quibus amplio∣res credunt vtilitates sibi profecturas. Quamobrem meritò mihi videntur con∣queri Christianae religionis praesides & viri doctissimi, quibus eiusdem hodie tra∣dita est administratio, cum incredibili viritatis Euangelicae incōmodo magnam esse in pleris{que} locis ecclesiarum destitutionem, summam{que} penuriam eorum, qui diuinifoederis praeconium suscipiant, qui Ecclesiastica munia subeant, qui reli∣quas literatae pietatis functiones exerceant. Cum enim caeteras reipublicae par∣tes capescentibus certi honores magna{que} praemia proponantur Ecclesiarum ve∣rò rectoribus & literarum magistris ad contemptum maior quàm ad laudem lo∣cus relictus sit: non mirum si multi reperiantur, qui gloriam & dignitatem, pauci qui coniunctam cum ignominia virtutem & doctrinam persequantur. Sed im∣prudentur à me & in tempestiuè haec illata videtur querela, cum omnium iam sermone peruulgatum sit, tuo maximè consilio, & clarissimi viri Sicilli maiestatē Regiam iamdudum inijsse rationem, quemadmodum non artes solum iniuria temporis labantes in pristinam restituantur dignitatem, sed etiam vt iuuentus ignauia languescens gloriae stimulis erecta magis constanter perferat graues stu∣diorum