tantum parietes suos, sed per totam illam civita∣tem etiam, omni studio, ac cura tueantur, nihil∣que domi suae conspici patiantur, quod in ejus∣dem civitatis ganeis, ac lupanaribus, maximo lenonúomnium conatu, ac tyrannide, pro mere∣tricio haberi interim, urgerique, ac propugnari vident. Postremo, cavendum sibi modis omni∣bus esse putant, ne eisdem lenonibus rursum, aut eorum similibus, ullam omnino occasionem (pro jure ipsorum) relinquant, quoquomodo reposcendae fi••••ae illius suae; si quae notae adhuc (ganeis illis familiares) apud illam conspiceren∣tur.
Iam vero tu quoque unus es ex hisce Ecclesiae Dei Altoribus (Rex Serenissime) quo quidem nomine, summas Deo Patri nostro coelesti gra∣tias agimus. Et concreditum tibi, in praecellen∣ti vocatione hac tua, a Domino Deo, Sacramen∣torum Ministerium, veluti filiam quandam, ga∣neis jam Papisticis, in tuas rursum aedes (Divino beneficio) hoc est, in curam ac custodiam tuam domesticam reductum habes. Hic tu igitur ti∣bi quoque sequendum esse cogitabis, in his quae adhuc restant, propositum jam boni Parentis exemplum, in tuenda reductae filiae, totiusque a∣deo