Narcissus. Siue amoris iuuenilis et præcipue philautiæ breuis at que moralis descripto
Clapham, John, b. 1566.
Page  [unnumbered]Page  [unnumbered]

CLARISSIMO ET NOBILISSIMO DOMINO HENRICO COMITI SOVTHAMTONIAE: Johannes Clapham virtutis, atque honoris incrementum, multósque annos foelices exoptat.

NOnnihil vereor (illustrissi∣me Domine) ne multis e∣go cum Narcisso meo, cu∣ius in his versibus errores descripsi, ipse etiam vide∣ar vmbram affectare pro∣priam, & cum eodem prorsus insanire. Quid e∣nim stultius, aut ineptius, quam cum tutò latere liceat, aliorum se iudicio temerè exponere, ea{que} in publicum proferre, quae nihil aliud prae se fe∣runt, quam ingenij tantum leuis, at{que} otiosi indi∣cium? Caeterum qualiscun{que} erit aliena de me o∣pinio, Page  [unnumbered] haud malè mecum agetur, spero, sitene ram hanc prolem, quasi iam postliminiò natam, (licet multis forsan abortiua videri possit) hono∣ris tui patrocinio dignám existimaueris. Placeat ergo (Honoratissime) quantùlumcunque hoc po∣ëma sub nominis tui auspicio non infoeliciter in lucem proditurum, vt certum animi erga te mul∣tum officiosi, honorìque tuo maximè deuoti té∣stimonium excipere. Quod, cum perlegeris, si gratum tibi esse intellexero, sat equidem habeo, sin aliter praeter optatum euenerit, humiliter ob∣secro, parcas erroribus meis, & vmbram tantum (quae nihil est) te vi∣disse arbitrere.