Camdeno suo Britannia.
CLarus ut Eoas sol quando adverberat arces Et procul invisis ferit astra liventia flammis Nox petit Oceanum, vultus{que} enascitur orbi; Sic Camdêne tuum jubar ut fulgere per Anglos Seu Phoebi coepit, nox fûgit, & hispida dudum, Multum{que} heu squallens radiare Britannia coepi, Non mea nunc Thetis cùm deserit alba profundum Gratior exurgit, pallentes murice vivo Instaurata genas, pigro nec sydus ab Orco, Nec dux astrorum de vertice vesper Olympi, Illa ego quàm limâ repolita Britannia mirâ * 1.1Mî Camdêne tuâ, nova nunc magno Insula ponto: " Illa ego rupe super scuto horrida, & horrida gaeso, " Hinc pelagi numen, dea spicea visitur illinc, " Piscosus vallo Nereus, & classibus armat, " At{que} Ceres flavos spargit sua sertaper agros, " Saxea deinde strues, & quae depicta videmus " Fronte libri, veluti fervens a fontibus unda, " Et surgens pyramis, nostrae miracula monstrant " Telluris, liber nequit (fas) omnia vester: Exero nunc vultus exhaustos antè ruinis, Et nunc flore meo marcores pello vietos, Verùm erit illa dies cùm quae micat Anglia forsa•• Nebula quaeretur, cinere occultata, situque, Atque alios lychnos dabit: Id Camdêne negat•• Historicum vincendo Chaos, qui noris abundè: Haec tibi prisca, redux, tua{que} us{que} Britannia canto.Edmundus Bolton.