Impura corpora quò plus nutries, eò magis laedes.
NEscio quae multos decepit opinio, multo
Credunt se morbos pellere posse cibo.
Quae possunt igitur bellaria cun{que} parari,
Obtrudunt, sanguis cui vitiatus inest.
Quin bibis, & comedis? Quin te, charissime, seruas?
Hoc vnum quasi sit, multa vorare satis.
Omnibus est aliquid, ne vis cadat omnis, edendum:
Sed tamen impuris copia sumpta nocet.
Materiémne vides proprijs temerare venenis
Hanc illam, veterem contaminare nouam?
Sic mellita magis reddit magis acria bilis,
Quicquid edit serpens, id citò virus erit.
Vberiore seges, quo perniciôsior omnis
Quàm bona, si nutris fertilitate viget:
Pingue minùs rapidis oleum superadde caminis,
Vulcani multò saeuior ira furit:
Da nummos homini, qui multa recondidit, auri
Incipiet magis hunc vrere sacra fames:
Et licèt ad mentum medio sit in amne, quis vnquàm
Hydrops extinguet plura bibendo sitim?
Adde quòd humor iners contactu polluit ipso,
Haud secùs ac dulces inficit aequor aquas.
Peiorémne putas meliori cedere? Vires
Auget, & appositum sub ditione tenet.
Instar & est dominae, quae fraude tyrannide parta
Omnia deprauans imperiosa regit.
Cúm{que} cibus primùm descendit in intima gratus
Hunc rapit, hunc subigit degenerare statim.
Vt qui saxificae spectabant ora Medusae,
Attoniti miris diriguere modis:
Vertit vt in fuluum diués{que} misér{que} metallum,
Quae manibus potuit tangere cuncta Midas:
Cogitur vt misto lac & coalescit aceto:
Laedit vt insipido vappa sapore merum:
Haud secùs humorem, quae cun{que} receperis intùs
Pabula, corruptum qui dominatur, alunt.
Nàm{que} valent pauci multos superare, viritim
Obuius hic illo si pereunte, venit.
Cúm{que} minutatim caeca conduntur in aluo
Singula, vincendi copia nulla datur.
Flumine vasa lauas, (laudo quo{que}) nám{que} liquores
Mutabit suaues inueteratus odor.
Exoneranda malo succo sunt viscera, tandem
Audebis tutò suppeditare nouum.
Euacuare times? Licet attenuare coquendo,
Dum ratio cupidas abstinet ore manus:
Dúm{que} salutaris Medicina refrigerat aestum,
Ne mala putrescant feruidiora situ.
Quantò igitur magis impuris alimenta ministras
Corporibus, tantò deteriora facis.