Page [unnumbered]
Simplex cibus multiplici est anteponendus.
NOn est, vt chordis, non est concentus in esca
Multiplici, non est cur variare velis.
Quàm grauis est patriae miserandae causa ruinae,
Cùm plebs, cùm patres seditione strepunt:
Tam grauis est stomacho discordia causa pericli,
Cùm leue cùm durum consociare paras.
Si varium Bacchum, per se coelestia dona,
Exhauris, sensus ebrietate grauas:
Sic pondus pigros premit intolerabile ventres,
Vnà dissimiles inijciendo dapes.
Digeritur facilis, grauior p••trescit: vtér{que}
Noxius, hic vstus, crudior ille manet.
Fama refert in equo, quem credula Troia recepit,
Vnanimes tutò delituisse duces:
Haud tamen infensam potuit cum coniuge miti,
Socrate, Xantippen vna tenere domus.
Sic si quis mensas epulis instruxerit vnis,
Ille salutiferas conficit abs{que} malo:
At qui magnifico celebrat conuiuia luxu,
In stomacho turbas vel meliore ciet.
Nam fit delicijs rudis indigestá{que} moles,
Vel quòd edis supra suauia quae{que} modum:
Vel quòd (vt imponat finem moderatio iustum)
Aduersi succi bella timenda gerunt,
Quos, seu concretam varijs de gentibus vrbem,
Maximus est firma pace ligare labor.
Vt sine morte potens tripli•••••• superare Chimaeram,
Vix vnus Glauci filius ipse potest:
Sic alimenta graui vincet contraria damno,
Vincere si calidi vis generosa valet.
Vita, valetudo, vires discrimine tanto,
Nescio quod metuunt exitiale malum.
Anne bonus patina simul accumulabit eadem
Plurima quae multùm sunt aliena, coquus?
•…•…empe piper, p•…•…scem, vituli cum carne ferinam,
Pernam, perdic es, zinziber, oua, nuces?
Confusè patina seruum miscere pu〈…〉〈…〉
Ac aluo dominum non pudet ista suum?
Non pudor est. Mos est. Tamen ista timere necesse est,
Omnibus est gladijs plùs metue•…•…da gula.
••acetenim natura dolet, cadit, aestuat, alget,
Haeret, & in triuio, qua queat ire, stupet.
Vt cui plura simul peragenda negotia restant,
Nescit quod primùm perficiatur opus
Ac alternatim poterat quae singula, linquit
Cuncta simul. Mu•…•…um vis sociata iuuat,
•…•…ed distracta vijs varij•…•… intentá{que} rebus
Pluribus est 〈◊…〉〈◊…〉 solet •••…•••… minor.
〈…〉〈…〉 integra, quotquot
〈…〉〈…〉liciore cibo.