COROLLARIVM.
- 1. Et habet Corollarium, quod Deus vult omne verum, & non vult positiue, sed respuit omne fal••um.
- 2. Quod si Deus vult aliquod antecedens, vult quodlibet eius consequens, & non vult posi∣tiue omne sibi repugnans.
- 3. Quod quorumlibet repugnantium vnius habet velle, alterius vero nolle. [unspec C]
- 4. Quod ad Deum velle quodcunque, consequitur ipsum nolle eius oppositum, & è contra.
- 5. Quod ad Deum non velle quodcunque affirmatiue vel negatiue signification, consequitur ipsum oppositum eius velle.
- 6. Quod ad Deum non nolle quodcunque, consequitur ipsum oppositum eius nolle.
- 7. Quod ad Deum nolle positiuè quodcunque consequitur ipsum nolle idem etiam priuatiuè, & similiter è conuerso
- 8. Quod quicquid qualitercunque est, Deus vult illud sic esse, & quicquid qualitercun∣que non est, Deus non vult illud sic esse.
EX his autem & alia quaedam abscondita, dignissima tamen visu lucidè consequuntur. [unspec 1] Primò, quòd Deus vult omne verum, & non vult positiuè seu respuit omne falsum. Se∣cuudò [unspec D] [unspec 2] si Deus velit aliquod antecedens, vult quodlibet eius consequens, & non vult positiuè [unspec 3] omne sibi repugnans. Tertio, quòd quorumlibet repugnantium seu incompossibilium vni∣us habet Deus velle, alterius verò nolle. Quartò quòd ad Deum velle quodcunque, conse∣quitur [unspec 4] ipsum nolle eius oppositum, & e contra. Quintò, quòd ad Deum non velle quodcun∣que [unspec 5] affirmatiue vel negatiue significatum, puta A esse, vel A non esse, consequitur ipsum [unspec 6] oppositum eius velle. Sexto, quòd ad Deum non nolle quodcunque affirmatiuè vel nega∣tiue [unspec 7] prolatum, consequitur ipsum oppositum eius nolle. Septimò, quòd ad Deum nolle po∣sitiuè quodcunque, consequitur ipsum nolle idem etiam priuatiuè, & similiter è contrario. [unspec 8] Octauo, quòd quicquid qualitercunque est praesens, praeteritum, vel futurum, verum vel fal∣sam, pos••ile vel impos••ibile, necessarium vel contingens, Deus vult illud sic esse; Et quic∣quid qualiter cunque non est, Deus non vult illud sic esse. Prima pars Corollarij huius conse∣quitur manifeste; Si enim, vt docet Capitulum, Deus habet aliquem actum voluntatis circa [unspec E] verum quodcunque, & circa nullum verum habet actum nolendi, quia tunc per 10. huius il∣lud non esset verum; Non enim ita esset realiter sicut significat; habet ergo circa verum quodcunque actum volendi. Altera verò particula huius partis simili modo patet; Si namque docente Capitulo, Deus habet actum voluntatis circa quodcunque falsum, & circa nullum falsum, scilicet rem falso significatam, habet actum volendi, quia tunc per 10. huius realiter & veraci er ita esset. Circa falsum ergo quodcunque habet Deus actum nolendi, nolutionem scilicet quod sit ita realiter sicut significat. Secunda pars Corollarij sequitur ex priori, & par∣tes huius secundae correspondenter ex partibus huius primae, duabus notissimis maximis co∣assumpus, Si antecedens est verum, & consequens; Et omne repugnans vero est falsum.