Antichristum fore, praecedat naturaliter semetipsam. Hoc confirmatur, quia Deus non [unspec A] determinatur ad sciendum Antichristum fore primò & adaequatè per totam suam scientiam infinitam: Nullae enim sunt partes eius, vt burnellus rudit, eclipsis fuit, & similes infini∣tae, quas licet non haberet, non minus posset scire Antichristum fore. Imò vt videtur per nullam aliam partem suae scientiae infinitae determinatur ad sciendum Antichristum fore, nisi per scientiam propriam huius, quod est Antichristus erit, vel per scientiam causarum futuritionis Antichristi, sed non per scientiam propriam huius, quoniam tunc eadem scien∣tia praecederet semetipsam. Nec per scientiam causarum secundarum suarum, quoniam tunc sciret discursiuè talia à causis ad causata, quod est contra praedicta. Item, fiat argu∣mentum de effectu futuro semper contingenter ad vtrumlibet donec fiat, sicut erit aliqua volutio libera creaturae; tunc de futuritione talis effectus futuri nulla potest esse determina∣tio per suas causas, vel per earum scientiam, cùm illae sint omnino indeterminatae, & ad vtrumlibet ad illum causandum & non causandum. Idem est de futuritione Antichristi. [unspec B] Non enim necessario sed contingenter producetur à suis causis; Alias enim non esset con∣tingenter futurus ad vtrumlibet, vt supponitur communiter, sed determinatè & necessario e∣uenturus: vel fiat argumentum de effectu futuro, quem sine alia causa Deus immediatè fa∣ciet per seipsum. Quomodo insuper praesciuit res fore ante productionem & existentiam suarum causarum? Nunquid aliter quàm nunc, aut nunc quàm tunc contra sententiam quinti huius. Nec etiam potest dici, vt alij forsan vellent, quod Deus determinatur ad scien∣dum huiusmodi per infinitatem & immensitatem suae scibilitatis, seu scientiuitatis, non sci∣entiae actualis. Posita namque & stante sua scibilitate, seu scientiuitate immensa, potest adhuc indifferenter scire Antichristum fore vel non fore, sicut ipse indifferenter potest fore, & non fore: Ergo neutrum determinatè sciet, sine alia determinatione praeuia limitante. Eodem modo potest ostendi, quod Deus non determinatur ad sciendum huiusmodi per suam omnipotentiam, nec per suam perfectionem simpliciter infinitam: Quidam verò parum [unspec C] propinquius accedentes, affirmant quod Deus per solam permissionem voluntatis suae, per hoc scilicet quod vult permittere, seu permittet actiua posteriora agere haec aut illa, praescit futura. Sed hi supponunt actiua posteriora posse agere aliquid sine Deo, & voluntate diuina idem per se & propriè coagente, contra tertium huius, quartum, & nonum. Permissione quoque diuina sola supposita, si agens rationale & liberum posset quippiam liberè agere, posset & vtrumque oppositorum aequaliter contingenter, & neutrum. Quomodo ergo per hanc solam scit Deus determinatè & certè, quod hoc aget, & illud dimittet? Ex omnibus ergo his videtur, quod Deus praescit futura & non futura, fore & non fore per volutionem [& nolutionem] naturaliter quodammodo praeuiam voluntatis. Amplius autem per hoc scit Deus futura, per quod primò sunt futura; sed hoc est diuina voluntas, sicut decimum∣quartum ostendebat, & rationes pro illa conclusione adductae possunt conuerti similiter ad hanc probandam. Item testante Philosopho 1. Poster. 2. Scire est per causam cognoscere, [unspec D] Deus autem verissimè scit futura, ergo per causam verissimam, omnes alias causas, & causa∣tiones earum virtualiter continentem, & haec est sua voluntas, sicut nono & decimo quarto est ostensum: & potest confirmari per Auerroem super de somno & vigilia, vbi inquirit cau∣sam somniorum diuinatiuorum, siue propheticorum de futuris; & ostendit quod est ex perfe∣cta sollicitudine Dei circa homines; vlteriusque ostendens, quomodo Deus haec sciat, dicit quod scit ista per hoc quod sunt determinati esse, & habent causam determinatam, & natu∣ram vniuersalem intellectam, quae est prima causa in esse eorum, sicque sunt intellecta apud naturam intellectiuam, à qua natura sensibilis recipit quaecunque & mouetur, sicut instru∣menta mouentur à forma artificij, nec aliquod indiuiduum fit essentialiter à natura nisi per scientiam antecedentem, quoniam sicut allegat ab Aristotele, instrumentum artificis non mouetur, nisi secundum Artificem: secundum ipsum ergo Deus scit futura per causam determinantē hoc ad esse, & factiuam ipsorum, & haec est diuina voluntas, sicut 14um. & 9um. [unspec E] ostendunt; & hoc videtur esse de mente sua; maximè cùm super 12. comment. 51. dicat quod ens non est scientiae Dei causa, sed è cōtra: cùm ergo secundum eum Deus sciat futura per cau∣sam determinantē illa ad esse, & non per aliam causam extra se, ergo per causam sibi intrinse∣cam, quae non potest esse alia quā voluntas. Cui & concordanter Ammonius super 1. periher∣menias vlt. Dicendum, inquit, Deos cognoscere omnia, facta, entia, & futura modo Dijs con∣uenienti; hoc autem est vna, & determinata, & infallibili cognitione, propter quod quidem & contingentium scientiam dicendum ipsos comprehendere, velut omnia quae in mundo producentes, & perpetuarum quidem substantiarum ipsos causas existentes, generabilium autem concausas, secundum suas proptias operationes, & velut videntes non ipsas solùm