37 Contra Philosophos negantes motum coeli, & generationem hominum posse cessare, mor∣tuos posse resurgere cum suis corporibus, bonos posse ad coelos conscendere, & malos descendere ad inferna, & vtrosque posse sic viuere in aeternum.
CEssent Philosophi, ‖ 1.1 negantes motum coeli, & generationem hominum posse cessare, mor∣tuos cum suis corporibus posse resurgere, bonos posse ad coelos ascendere, & malos de∣scendere ad inferna, & vtrosque posse sic viuere in aeternum. Aristoteles siquidem & Auer∣roes videntur astruere quòd motus coeli, generatio & successio hominum necessario sunt [unspec C] aeterni. Epicuraei quoque & multi alij Philosophi possibilitatem resurrectionis corporum humanorum & praemiationis post mortem hominum negant planè. Quibus & Plinius, 2. Naturalis historiae fauens scribit: Imperfectae vero in homine naturae praecipua solatia, ne Deum quidem posse omnia. Nam nec sibi potest mortem consciscere si velit, (quod homini dedit optimum in tantis vitae poenis) nec mortales aeternitate donare, aut reuocate defunctos, nec facere vt qui vixit non vixerit, qui honores gessit non gesserit, nullumque habere in prae∣teritaius praeterquam obliuionis, per quae declaratur proculdubio potentia naturae, idque esse quod Deum vocamus. Vnde beatus Augustinus super illud Psalmi 88. sicut Luna perfecta in aeternum, & testis in caelo fidelis, tractatu secundo, In nulla, inquit, re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe & contentiose contradicitur fidei Christianae, sicut de carnis re∣surrectione? Nam de animae immortalitate multi etiam Philosophi gentium multa disputa∣uerunt, & immortalem esse animum pluribus & multiplicibus libris conscriptis memoriae re∣liquerunt; [unspec D] sed cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant sed apertissime con∣tradicunt; Et contradictio eorum talis est vt dicant fieri non posse vt caro ista terrena possit in coelum ascendere. Sed nonne qui secundum 33am & 34am partes potuit mundum creare, & potest cum annihilare, potest facere motum eius cessare, & quomodo aliter esset omnipo∣tens, & haberet voluntatem vniuersaliter efficacem secundum 7am & 8am partes praemissas, praesertim cum hoc nullam contradictionem includat, sicut apparet ex 34a parte. Hoc ergo tribuendum est Deo, sicut suppositio prima probat. Motor quoque coelestis vel est Deus vel non Deus: Si Deus, cum ipse moueat voluntarie, & secundum 8am partem ipse habet libe∣ram voluntatem, cur ergo non potest cessare? Si non Deus, est inferior Deo, & minor; Deus ergo liberrimae & efficacissimae voluntatis potest facere ipsum cessare & eius mobile quietare. Qui etiam secundum praemissa in ostensione 32. partis, fecit Lunam in plenilunio consueto reuerti velociter vsque ad Solem, & ipsum tam mirabiliter eclipsare, qui fecit Solem retro∣cedere, [unspec E] atque stare, cur non posset facere motum coeli cessare? Rursus autem si Deus potest facere motum coeli cessare, cur non & motum generationis humanae, praesertim cum ille prior regularior minus impedibilis & magis necessarius videatur, potestque particula ista secunda ostendi vt prima. Si etiam generatio hominum necessario sit mansura, vel hoc est à solis ho∣minibus, quod non videtur, cum libere generent; vel à motu coelesti, quod non videtur, quia ille potest cessare; vel à Deo, quod non videtur, quia si aliquid ibi agat, cum secundum partem 8am ipse sit agens rationale, ex libera voluntate posset non agere. Amplius autem si creatio & recreatio rerum, imò & mundi totius sit possibilis, secundum 33am & 34am par∣tes, & virginem concipere & patere filium secundum 35am partem, cur non resurrectio ho∣minum