intensionem solummodo, quod & secundum infinitatem huiusmodi potest habere duplicem [unspec A] intellectum: Vnum proprium, scilicet quod Deus propriè sit intensus, eiusque virtus & po∣tentia infinitè, quasi lux quaedam remissa intenderetur, donec esset infinitè intensa; vel quod ab initio esset infinitè intensa, sicut caliditas, & qualitates aliae naturales sub certis gradibus sunt intensae: Sed sic Deus non est intensiuè propriè infinitus, nec aliqua virtus eius. Quic∣quid enim propriè est intensum, irrepugnanter posset remitti. Posset ergo Deus & virtus eius remitti, & esse imperfectior quam sit modo, quam potentiam cum eius actu, pars quarta & Suppositio prima vetant.
Si etiam Deus propriè esset intensus, esset irrepugnanter possibile aliquod esse suppositum remissius eiusdem speciei, seu naturae: & cum Deus sit nomen essentiale, quia aliter Deus pos∣set non esse Deus, illud Suppositum remissius positum esset Deus, quare & secundum quar∣tam partem esset summè perfectum, quapropter & summè intensum. Prius insuper erat o∣stensum non esse possibile esse multos deos inaequales eiusdem speciei siue naturae: Cur etiam [unspec B] non posset Deus remissior intendi ad summum, & ad aequalitatem intensioris, cum sit eiusdem naturae: sic que possent esse dij multi aequales, eiusdem speciei, solo numero differentes: esset quoque Deus mutabilis, quod erat superius reprobatum.
Hoc idem posset & aliter multipliciter demonstrari, sed ista puro debere sufficere amatori cuilibet veritatis. Est ergo Deus non intensus propriè, nec remissus, non intensibilis, nec re∣missibilis; sed indiuisibilissimae, immutabilissimae, stabilissimae, simplicissimae que naturae: Est tamen verè, licet impropriè quodammodo infinitae virtutis, infinitae fortitudinis, infinitae potentiae intensiuè; quod potest intelligi 3. modis. Primo respectu aliarum potentiarum acti∣uarum, scilicet aequiualenter, & etiam praeualenter: Nam quantamcunque actionem seu ef∣fectum potest ista potentia actiua, puta caliditas & dupla huius & quadrupla, & ita deinceps, potest Deus propria potentia, sine auxilio cuiuscunque, insuper & maiorem: imò & si posset esse caliditas infinita intensiue & agere tantum, similiter posset Deus. Secundo, quantum ad [unspec C] speciem actionis: Potest enim Deus propria potentia de nihilo aliquid facere & creare, quod nulla alia potentia quantumlibet magna potest. Tertio quantum ad mensuram actionis ex∣trinsecae seu effectus: Omnem enim effectum, quem alia causa facit in aliquo tempore, posset Deus facere in minori tempore quantumlibet & minore, imò etiam in instanti: Potest quo∣que Deus in aliquam operationem extrinsecam seu effectum, & maiorem in duplo, in qua∣druplo, & ita deinceps quantumlibet sine fine. Non est ergo aliquod maximum quod potest, nec minimum quod non potest, quare veraciter dici potest potentiae infinitae. Nam secun∣dum Philosophum 1. de Coelo & Mundo 116. & per Auerroem in Comment. Potentia actiua definitur & terminatur per maximum, in quod potest, vel secundum subtilius forsitan intuentes, per minimum, in quod non potest.