Contra Sabellianos. 24
REuereantur Sabelliani ponentes in Patre, & Filio, & Spiritu Sancto vnitatem & identita∣tem essentiae & personae. Deum enim necesse est esse, & necesse est esse Deum, sicut Sup∣positio [unspec D] 1a. monstrat, sicut superius est ostensum: sed tale quid impossibile est esse; vel si quo∣modolibet posset esse, Deus esse non posset. Si enim idem sit Pater & Filius; vel hoc est re∣spectu suiipsius, vel respectu alterius: Non respectu suiipsius; nulla enim res seipsam gignit, efficit, aut producit (hoc enim contradictionem includit) ‖ 1.1 iudice animo cuiuscunque, quod & praecedentia manifestant: Si respectu alterius, Deus ergo Filius est ab alio à se, alio inquam personaliter & essentialiter. Illud ergo sic aliud, vel est Deus, vel non: Si est Deus, sunt dij multi, contra prius ostensa: Si non est Deus, Deus gignitur, & est à non Deo; cuius oppositum Suppositio 1a. monstrat, sicut praecedentia declarabant. Nec potest quis pro Sabellio respondere, dicendo Deum non simul esse Patrem & Filium & Spiritum Sanctum; sed successiuè cum voluerit, sigillatim nunc hunc, tunc illum, alias verò istum. Nam quando est filius, necesse est eum esse filium alicuius Patris, siue parentis; haec enim ad inuicem necessario referuntur, sicut nullius animus permittitur ignorare. Sed nec potest esse filius sui, nec alterius, sicut superius est ostensum, hypothesi eius stante: esset quoque Deus [unspec E] mutabilis contra sextam partem praemissam.