[unspec A] quae Aegyptus habet digna memoratu, praecipuè Bouem mirantur quem Apidem, seu Apim vocant, hunc ad instar colunt Numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lareri eius ingenita corniculantis Lunae refert faciem. Statutum enim spatium est, quod vt affuerit, profundo sacri fontis immersus necatur, ne diem longius trahat, quam licebit. Mox alter, nec fine publico luctu requiritur, quem repertum centum Antistites Memphim persequuntur, vt incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. Delubra, quibus succedit aut incubat, mysticè Thala∣mos nominant, dat omnia manifestantia de futuris, illud maxime, si de consulentis manu ci∣bum capiat: denique aduersatus Germanici Caesaris dex teram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est; pueri Apim aggregatim sequuntur, & repentè velut lymphatici ven∣tura praecinunt. Bos illi ostenditur foemina in anno semel, & ipsa non absque certis insignibus, quae simul at{que} inuenta esset oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proijciunt in vili statim gurgite: Haec solennitas per septem dies [unspec B] agitur, quibus diebus cum Sacerdotibus quasdam crocodili inducias habent, nec attrectant lauantes. Verum octauo die, caeremonijs iam peractis, velut reddita saeuiendi licentia solitam resumunt atrocitatem. Hunc autem Apim Papias in Elementario suo, & Isidorus 6. Etym. 44. dicunt fuisse Taurum Aegypti Serapi consecratum, cuius & imaginem affirmant Iudaeos de Aegypto profectos sibi in eremo fabricasse. Sunt etiam quidam recentiores, qui teste Marco de Venetijs 3. de conditionibus, & consuetudinibus Orientalium regionum 25. In India Maiori in regno Var bouem adorant, dicentes bouem rem esse sanctissimam, neque boues occidunt, neque carnes eorum ob reuerentiam comedunt: Cum autem moriuntur boues, adipe eorum domos suas perungunt, & infra eiusdem 28. dicit quod in prouincia Maabar, scilicet in maiori India, cum hij qui bouem adorant ad bella procedunt, quilibet secum de∣fert de pilis bouis syluestris. Credunt enim Bouem syluestrem tantae sanctitatis esse, quod quicunque super se de pilis suis portanerit in omni periculo tutus erit. Tales fuerunt & illi [unspec C] Indi, qui vt apparet ex epistola Alexandri ad Aristotelem de situ Indiae, & ejus vastitate co∣lebant arbores Solis & Lunae, quae de quibuscunque interrogatis, etiam tacita cogitatione sine pronuntiatione quacunque responsa viridica cunctis dabant, quibus & Sacerdos Indicus solenniter ministrabat; vbi & de interrogatione Alexandri & arborum responsione mirabili scribitur isto modo: Vidimus ab Occidente iubare fulgentibus Phoebi radiis percussa arbo∣rum cacumina, & Sacerdos ait, sursum, inquit, omnes intuemini, & de quibus rebus quis∣que consulturus est, occultè cogitet silentio, nemo palam pronunciet: Cum ego & amici, & commilitones accuratiùs sumus intuiti, ne inter nemorum densitatem, aliqua in morem hominum nos illuderet falsitas, mox interueniente nullo tali dolo, vsque ad cacumina ramos∣que prospeximus, stantibus nobis cominus diuina auribus occupauimus oracula. Cogita∣bam si deuicto orbe terrarum, in patriam triumphans ad Olympiadem matrem meam soro∣resque meas charissimas reuerti possem, cui subito Indico sermone tenuissimo respondit ar∣bor. [unspec D] Inuicte bellis Alexander, vt consuluisti numen, vnus eris dominus orbis terrarum: sed viuus amplius in patriam non reuerteris, quoniam fata ita de capite tuo statuerunt. Tum ego oraculum cum ignorarem, interrogaui quale esset, Indicus interpretatur, quem ego par∣tim muneribus, partim minis, vt quaecunque arbores dicerent, iudicare coegi. Quare cog∣nitis omnibus, percussis flentibusque, qui mecum erant in comitatu palamque, sic moris erat, & aliud consulturus eram, & intraturus vespertino tempore. Sed nondum exorta erat Lu∣na, cum rursus inuitati ad lucum iuxta sacras arbores constitissemus, mox solita consuetudi∣ne adoramus, tres fidelissimos induxeram mecum amicos, Perdicam, & Diconam, & Philo∣tam quia nullum metuebam vltra, nec in me quicquam erat metuendum, vbi neminem fas erat interfici. Consului igitur, vbi moriturus essem, & tum ad primum Lunae ortum per∣cussa cornu splendoreque accepto, arbor Graecè respondit; Alexander, inquit, plenum iam finem aetatis habes: sed sequente anno mense Maio in Babilone morieris: à quo minimè spe∣ras, [unspec E] decipieris. Et infra, intraui tertio consulturus ab eadem mihi sacratissima Solis arbore, cuius mortem de manu percussoris habeam praecauendam; quemue exitum mater mea, so∣roresque meae habiturae sint. arbor Graecè dixit: Si mortis tuae tibi insidiatorem prodidero, sublato eo facilè instantia fata mutabis, mihi quoque tres irascentur sorores, quod veridica oracula earum impensa prodiderim; scilicet Clotho, Lachesis & Atropos. Igitur ad annum & menses 8. in Babilone morieris, non ferro, vt suspicaris, sed veneno: Mater tua tur∣pissimo, ac miserando quandoque exitu insepulta iacebit in via, praeda auium ferarumque: Sorores tuae felices dici erunt fato: tu etiam, et si breue superest tempus, Dominus tamen orbis terrarum eris; nunc modò caue ne nos vlterius scisciteris, vnde excede terminos luci nostri: quae omnia ita contigisse Iustinus & alij Historiographi contestantur.