Page 637
[unspec B] THOMAE BRADVVARDINI LIBER III. (Book 3)
CAP. I. Quod Deus potest necessitare quodammodo omnem voluntatem cre∣atam ac liberum actum suum, & ad liberam cessationem & vaca∣tionem ab actu.
[unspec C] PElagiani autem, pestiferi & multiplici gratiae Dei ingrati, nituntur auferre à Deo debitas gratias, & gratiarum debitas actiones. Negant enim praedesti∣nationem, prouidentiam que diuinam in bono & in ma∣lo, Coefficientiam quoque Dei & specialiter eius praeef∣ficientiam cum libero arbitrio in libero actu suo, & in meritis vniuersis huic motiuo potissime innitentes; quia tunc ibi esset necessitas, non libertas neque meritum. Alij vero haeretici conantur auferre à Deo similiter actiones debitas gratiarum, dicentes ipsum agere quic quid agit ex [unspec D] necessitate, & nihil gratis, nec libera voluntate. Quare & quidam haeretici moliuntur destruere vniuersaliter li∣berum arbitrium tam in Deo quàm in creatura, & omnem gratiam, ac gratuitam & liberam actionem, dicentes quod omnia quae eueniunt, de necessitate eueniunt. De his ergo & istis si∣milibus ammodò inquirendum. Pro quibus diligenter inuestigandum videtur, Nunquid ne∣cessitas & libertas, meritumque repugnant. In primis igitur ostendendum, Deum posse ne∣cessitare quodammodò omnem voluntatem creatam ad liberum, imo ad liberrimum actum suum, similemque cessationem & vacationem ab actu. Deus enim potest velle voluntatem creatam producere liberum actum suum, & hoc antecedenter, & prius naturaliter voluntate creata: quare & per 10. primi, illa de necessitate obediret, & hoc, quamdiu Deus sic voluerit ipsam velle. De cessatione quoque & de vacatione eadem ratio est omnino.* 1.1 Vnde Anselmus de Concordia 2. Sicut, inquit, necesse est esse quicquid Deus vult, ita esse necesse est quod vult homo in his quae Deus ita subdit humanae voluntati, vt si vult fiant, si non vult, non fiant. [unspec E] Quoniam enim quod Deus vult, non potest non esse, cum vult hominis voluntatem nulla co∣gi vel prohiberi necessitate ad volendum vel non volendum; & vult effectum sequi volunta∣tem, tunc necesse est voluntatem esse liberam, & esse quod vult. Item aliter posset homo fa∣cere Deum falsum, & periurum: Ponatur enim quod Deus praedicat, & per semetipsum iu∣rando affirmet, quod iste liberè faciat hoc vel illud, & ad hoc faciat quantum potest; tunc si iste non necessitetur per Deum ad hoc vel illud libere faciendum, potest dimittere libere hoc & illud. Item aliter posset homo frustrare prouidentiam & praedestinationem ac voluntatem diuinam, imo & facere miserū foelicissimū Deū nostrum. Nulli etenim dubiū, quin Deus pos∣set facere, prouidere, praedestinare, ac praeuelle liberos actus humanos, & quae ex eis depēdēt; imo ab aeterno sic fecit, sicut 27. primi, & sequentia cum 45. probant: quod & plane testatur Apostolus ad Eph. 2. Ipsius, inquiens, sumus factura, creati in Christo Iesu in operibus bo∣nis,