Page 675
[unspec A] CAP. IX. Respondet.
IGitur vt huius quaestionis perplexitas absolutiùs & breuiùs enodetur, sciendum quòd potestas ad propositum dupliciter potest sumi; pro potestate actiua scilicet & passitia, sicut capitulum proximum distin∣guebat: illud autem quod nullo modo possumus agere, sed tantùm pati, non dicitur esse in potestate nostra, sicut cap. proximum ostende∣bat, sed ad communem modum loquendi vulgarium, & Autorum, so∣lùm [unspec B] illud dicitur esse in potestate nostra, quod est in potestate nostra actiua, & hoc non quacunque, sed tantummodo contradictionis, sicut loquitur Philosophus 9. Metaphys. 18. in corollario 4. huius plenius recitatus; quare omne illud & solùm illud dicitur esse in potestate nostra, quod est in nostra libera potestate, libera in∣quam, consimili libertate, scilicet contradictionis, vt idem corollarium definiuit. Quamob∣rem per partem 10. quinti huius, nullus actus noster est simpliciter in nostra libera potestate actiua, sicut & capitulum proximum satis probat, sed secundum quid tantùm, scilicet respe∣ctu causarum omnium secundarum: Quare tam vulgares quàm docti, qui vt plutimum cau∣sas naturales & secundas considerant, dicunt simpliciter in potestate nostra constitui hoc vel illud, & intelligunt respectu harum causarum; quare ad communem modum loquendi, in potestate nostra constitui, licèt proferatur simpliciter, accipitur tamen & significat dicto mo∣do, sicut & dictum est de contingenti aequaliter quinto huius. Quod tamen, scilicet esse in [unspec C] potestate nostra, secundum vsitatiorem modum loquendi potest intelligibilius definiri, dicen∣do quod illud est in potestate nostra, quod, cùm volumus, facimus, & cùm nolumus nequa∣quam. Vnde & B. Augustinus de Sp. & lit. 26. magna disputatione praemissa,* 1.1 eius definitio∣nem siue quid nominis exprimendo, sic ait; Hanc dicimus potestatem, vbi voluntati adiacet facultas faciendi: vnde hoc quisque in potestate habere dicitur, quod si vult, facit; si non vult, non facit: & 3. de libero arbitrio 3. Non possum aliud sentire esse in potestate nostra, nisi quod cùm volumus, facimus: & 5. de ciuit. Dei 10. ostendens multa esse in potestate no∣stra, sic ait; Multa enim facimus, quae si nollemus, non vti{que} faceremus, quo primitus pertinet ipsum velle: nam si volumus est, si nolumus non est; non enim vellemus si nollemus. Nihil ergo est in potestate nostra nisi secundum quid tantummodo, scilicet subactiua, subexecutiua, & subseruiente necessariò, necessitate scilicet naturaliter praecedente respectu voluntatis di∣uinae; quod ideo in nostra dicitur potestate, quia cùm volumus, illud facimus voluntarij, non [unspec D] inuiti. Simpliciter autem & penitus absolutè, antecedenter & sufficienter, sine indigentia scili∣cet alicuius, quod nostrae potestati seu voluntati non subiacet, nihil omninò in nostra verè di∣citur potestate; sic{que} rationes & autoritates quae videntur contrariae, inuicem concordantur. Nullus ergo hominū indignetur, etsi nihil habeat absolutè simpliciter in propria potestate, sed potestati sublimiori in omnibus sit subiectus, dicente Apost. ad Rom. 13. Omnis anima pote∣statibus sublimioribus subdita sit. Sufficiat enim cuilibet homini habere quae debet in sua quo∣dammodo potestate; vt scilicet superiori potestati diuinae in omnibus sit subiectus, & inferiori praefectus; vt scilicet habeat potestatē mediā inter potestates extremas, sicut illi Angelici spi∣ritus, qui in quodam ordine medio constituti, Potestates dicuntur, quitamen potestati diuinae subduntur; sicut & summi Reges & Principes, qui potestatem habent in subditos, & ipsi sunt subditi Regi Regum, illi scilicet, qui in vestimento & femore suo habet scriptum, Rex Regū, & Dominus dominantiū, Apoc. 19. Ac sicut alij homines medij, puta Duces, & Comi∣tes, [unspec E] Barones & Satrapae, ac praepositi caeteri qui in quibusdā ciuitatibus Potestates vulgariter nuncupantur, qui sic potestatē exercent in subdiros, vt ipsimet tamen potestatibus sublimiori∣bus sint subiecti, quod ille Centurio recte sensit, cùm dixit, Ego homo sum sub potestate con∣stitutus, habens sub me milites, Mat. 8. sicut & 28. 2i. commemorat.* 1.2 Vnde & Augustinus de correptione & gratia 69. dicit sic, Velle seu nolle in volentis aut nolentis est potestate, vt di∣uinam voluntatem impleat, nec superet potestatem. Et 1. Retract. 22. sic ait, Nisi quisquam, inquam, voluntatem mutauerit, bonum operari non potest; quod in nostra potestate positum esse docet, vbi ait, Aut facite arborem bonam, & fructum eius bonū, aut facite arbore malam, & fructum eius malum, quod non est contra gratiam Dei quam praedicamus: in potestate est quippe hominis mutare in melius voluntatem; sed ea potestas nulla est nisi à Deo detur, de