Page 826
CAP. LI. [unspec A] De Aeternitate.
ADhuc autem spiritu intelligentiae parum altius subleuante, potest haec eadem veritas per aliam viam ostendi, per viam videlicet * 1.1 aeternitatis tricesimo huius tactam. Hac etenim cognita, potest Deus & eius cog∣nitio atque volutio quoquomodo cognosci; haec verò ignota, & ista necessariò ignoratur: prius ergo de ‖ 1.2 ipsa aeternitate paululum disse∣rendum. Constat siquidem secundum Philosophorum sententiam, quòd mensura debet esse vnigenita & similis mensurato: homo autem mutabilis est, & actiones eius mutabiles, quare & mensurantur men∣sura [unspec B] mutabili, scilicet temporali, ipso videlicet tempore vel instanti: Deus verò, & quae∣libet actio eius intrinseca, puta cognitio & volutio, immutabilis est omninò, sicut quintum & vicesimum tertium primi docent; quare nec Deus, nec aliqua actio eius intrinseca per se immediatè & propriè mensuratur mensura mutabili, scilicet tempore vel instanti, sed ‖ 1.3 men∣sura immutabili, inuariabili, stabili, & aeterna, seu potius ipsa aeternitate immutabiliter peni∣tus, insuccessibiliter, vniformiter atque stabiliter permanente. In ipsa namque nulla diuisi∣bilitas, nulla maioritas, nulla minoritas, nulla prioritas, nulla posterioritas, nulla mutabilitas, nulla accessib, nulla recessio, nulla successio, nihil praeteritum, nihil futurum, nec vlla pe∣nitus differentia successiua, sed indiuisibilis, simplex, vnica, eadem, insuccessibilis, ac in∣stantanea praesentialitas & simultas, sicut ostenditur primo primi, imò superindiuisibilis, su∣persimplex, superunica, supereadem, superinsuccessibilis, ac superinstantanea praesentialitas & simultas temporalis instantis. Hoc enim est finis praeteriti, initiumque futuri; ibi autem [unspec C] nihil praeteritum aut futurum, hoc est mutabile & successibile quodammodo, eò quòd adue∣nit, & recedit, incipit & desinit; non sic ibi, hoc instat nunc tantummodo, illud semper; hoc, sicut & tempus est posterius aeternitate & instanti aeterno, & ipsum & ipsum imitatur, vt po∣test: quare & Deus cognoscit & vult indiuisibiliter, simpliciter, vnicè, praesentaneè, atque si∣mul, imò supersimpliciter, superunicè, superinstantaneè, superpraesentaneè, supersimul tem∣poralis instantis. Quis enim praesumpserit dicere Deum aliter & aliter intrinsecè cognoscere aut velle secundum alias & alias differentias temporis successiuas? Quis praesumpserit dicere omnipotentem & omniquaque sibi sufficientem temporis creatorem indigere tempore, & ‖ 1.4 successibus fluxibilis temporis, sicut miserabilem hominem ad cognoscendum quippiam & volendum, autad cognoscendum quicquam quocun{que} modo intrinsecè, contingenter, liberè, necessariò, vel alio quouismodo: prima nam{que} suppositio, quintum & 23. primi, ac 30. hu∣ius praemissa prohibent ita dici. Eandem quo{que} sententiam, licèt obscur{que}, antiqui Philosophi [unspec D] contestantur;* 1.5 quorum Pater Hermes de mundo & coelo 1. sic scripsit; Quicquid extenditur spacijs, vel annosum, vel saeculare, vel perpetuum, vel aeternum consistit; annosum dissolui∣tur senio, saeculare aetate, perpetuum durabilitate, aeternum infinitate; ab aeternitate tempus initians, in aeternitatis resoluitur gremiū longiori circuitu fatigatū, scilicet de vnitate ad nume∣rum, de stabilitate digreditur ad motū; momentū suū temporis est quod mouetur, aeternitatis quod ex qua tempus nascitur, in eam resolui habet quod in vniuersum porrigitur. Qui & de verbo aeterno 43. Aeternitas, inquit, inaduersabilis, immobilis & insolubilis; haec est ergo aeternitas, quae nec coepit esse nec desinit, quae fixa immutabili lege currendi sempiterna com∣motione versatur, oritur{que} & occidit alterius saepe per membra, ita vt variatis temporibus, his, de quibus occiderat, membris oriatur. Pro isto autem dicto plenius exponendo, & melius cognoscendo, aduertendum quod scribit super eiusdem 34. dicens, quòd solus Deus est im∣mobilis, nisi aliquis audeat dicere ipsius commotionem esse in aeternitate; sed magis & ipsa [unspec E] immobilis aeternitas, in qua omnium temporum agitatio remaneat, & ex qua omnium tem∣porum agitatio sumit exordium; Deus ergo stabilis fuit, semperque similiter cum eo aeter∣nitas; itaque quamuis sit aeternitas stabilis, immobilis, atque fixa, tamen quoniam temporis, quod mobile est, in aeternitatem semper vocatur agitatio, itaque mobilitas ratione temporis vertitur, efficitur vt ipsa aeternitas immobilis quidem sola, per tempus in quo ipsa est, & est in eo omnis agitatio, videatur agitari, sic efficitur vt aeternitatis stabilitas moueatur, & tem∣poris mobilitas stabilitas fixa fiat lege * 1.6 currendi; sic & Deum agitari credibile est in se ip∣sum eadem immobilitate: stabilitas enim ipsius in magnitudine est immobilis agitatio: ipsius enim magnitudinis immobilis lex est; hoc ergo quod est tale quod non subijcitur sensibus, in∣definitum,