COROLLARIVM.
Corollarium, quod unicum & idem est instans & immutabile penitus in tota aeternita∣te; & quod tota aeternitas non est multiplicior neque maior suo instanti, nec instans ae∣ternitatis ipsa simplicius, neque minus; quare & quod idem est realiter aeternitas & suum instans. Amplius autem & quod his nequaquam obstantibus dicitur aeternitas tota, magna, longa, etiam infinita, fuisse quoque, esse, & fore; aliquid insuper in ipsa fuisse, esse, & fore: quamobrem & quod de Deo & actu eius intrinseco dicitur, tran∣sumptiue [unspec B] fuit, est, & erit; de actionibus tamen eius extrinsecis proprie temporaliter dicitur fecit, & facit, & faciet.
EX his autem euidenter infertur quod vnicum & idem est instans immutabile penitus in tota aeternitate, & quod tota aeternitas non est multiplicior neque maior suo instanti, nec instans aeternitatis ipsa simplicius neque minus, quare & quod idem est realiter aeternitas & suum instans: amplius autem & quod his nequaquam obstantibus dicitur aeternitas tota, magna, longa, etiam infinita; fuisse quoque, esse, & fore; Aliquid insuper in ipsa fuisse, esse, & fore: quamobrem & quod de Deo & actu eius intrinseco dicitur transumptiue, fuit, est, & erit; de actionibus tamen eius extrinsecis propriè temporaliter dicitur, fecit, facit, & faciet. Prima pars huius corollarij sequitur euidenter, cum secundum prius ostensa in aeternitate [unspec C] semper instante stabiliter nulla sit mutabilitas, nec diuersitas aliqualis; Secunda sequitur ex eisdem, & ex prima; Tertia sequitur ex secunda; Quarta infertur ex secunda & tertia. Si enim aeternitas & suum instans non essent idem realiter, differrent sicut tempus & suum in∣stans; quare & haec esset multiplicior atque maior, illud vero simplicius atque minus. Quin∣ta similiter sequitur ex praemissis; aeternitas namque coexistit toti tempori, magno, longo, e∣tiam secundum Aristotelem, infinito; quare & ab ipso huiusmodi denominationes transump∣tiuas admittit. Sexta quoque sequitur ex hac quinta, & probatur similiter sicut illa. Septima ‖ 1.1 etiam infertur ex sexta & per ostensionem illius. Octaua vero pars eius potest inferri ex sex∣ta. Huius autem transumptionis causa est, quia non habemus verbum significans proprie aeternitatis stabilem mansionem, quare necessario cogimur transferre secundum similitudi∣nem qualem cunque verba nostra temporalia secundum differentias quaslibet temporales ad [unspec D] aeternitatem & Deum aeternum, actusque suos intrinsecos coaeternos, quia omni tempori co∣existunt, nec vlli tempori defuerunt aut desunt, vel deerunt in futuro. Huic autem testimo∣nium perhibet Anselmus de Concord.* 1.2 3. Propositum, inquiens, secundum quod vocati sunt Sancti in aeternitate, in qua non est praeteritum vel futurum, sed tantum praesens, immutabile est in aeternitate: non enim fuit aliquid, aut erit aliquid, sed tantum est. Quamuis autem ibi nihil sit nisi praesens, non est tamen illud praesens temporale, sicut nostrum, sed aeternum, in quo tempore cuncta continentur. Siquidem quemadmodum praesens tempus continet omnem locum, & quae in quolibet loco sunt; ita aeterno praesenti simul clauditur omne tempus, & quae sunt in quolibet tempore. Cum ergo ait Apostolus, quia Deus Sanctos suos praesciuit, praedestinauit, vocauit, iustificauit, magnificauit; nihil horum prius aut posterius apud Deum est, sed omnia simul aeterno praesenti sunt intelligenda: Habet e∣nim aeternitas suum simul in quo sunt omnia, quae simul sunt loco & tempore, & quae sunt in locis diuersis vel temporibus. Vt autem ostenderet idem Apostolus non illa ver∣ba [unspec E] se pro temporali significatione posuisse, illa etiam, quae futura sunt, praeteriti verbo temporis pronuntiauit: Nondum enim quos praesciuit adhuc nascituros, sic iam temporaliter vocauit, iustificauit, magnificauit; Vnde cognosci potest eum propter indigentiam verbi significantis aeternam praesentiam vsum esse verbis praeteritae significationis, quoniam quae tempore praeterita sunt, ad similitudinem aeterni praesentis omnino immutabilia sunt. Nonne & de spiritu sancto voce veritatis veraciter dicitur, Quae cunque audiet, loquetur, Ioh. 16? Super quod Augustinus part. 2. super Iohan. homilia 45. seu nonogesima nona totius sic ait; Nec moueat, quod verbum futuri temporis positum est; Non enim di∣ctum est quaecunque audiuit, sed quaecunque audiet loquetur; Illa quippe audientia sem∣piterna