necessitas sequens firma? Esset enim infirmum & debile fundamentum tam facilè defectu∣rum, [unspec A] vt nunc & pro nunc possit deficere & non esse, essetque incomparabiliter infirmius & debilius fundamento debilissimo naturali, quod non sic potest. Magis autem videtur quòd per hanc locutionem transumptam, quâ praescientiam Dei, seu praedestinatos nominat fun∣damentum, quod est firmissimum & immobilissimum omnium, fit mitatem & immobilita∣tem similem intellexit. Nam sicut dicit Philosophus 6. Top. Translatio facit notum quo∣dammodo quod significatum est per similitudinem; omnes enim transferentes, secundum aliquam similitudinem transferunt: Quamobrem Glossa dicit, Firmum fundamentum Dei stat, id est, illi, quos Deus elegit, & immobiliter in fide fundauit, sicut & vicesimum septi∣mum huius plenius ostendebat. Vnde & Augustinus super illud Psalmi secundi, Firmauit orbem terrae, qui non commouebitur, Est, inquit, orbis terratum immobilis, qui est, boni [unspec B] qui stabiles sunt in fide. Firmum enim fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc No∣uit Dominus qui sunt eius; iste est orbis terrarum qui non commouebitur; est & orbis terra∣tum mobilis, qui est mali. Hanc etiam firmitatem innuit frequenter Psalmista sub meta∣phora fundamenti, vnde Psalmo 8. Videbo coelos tuos opera digitorum tuorum, lumina & stellas quae tu fundasti. Super quod Damascenus in sententijs suis 21. agens de Planetis, sic ait; Currunt suum cursum incessabilem, quem conditor statuit eis, & quemadmodum fun∣dauit eos, vt ait Domino Dauid, Lunam & stellas quae tu fundasti. Quia enim dixir, fundasti, significauit stabilitatem & immutabilitatem à Deo daci eis ordinis & constructionis. Et infra Psalmo 23. Ipse super matia fundauit eum, scilicet orbem terrarum, id est, Ecclesiam secun∣dum Augustinum, qui exponendo quomodo ipse super maria eam fundauit, subiungit, Ipse firmissimè stabiliuit eam super omnes fluctus saeculi huius, vt ab ea superarentur. Et inferiùs Psalmo 118. In generatione, & generatione Veritas tua, fundasti tetram & permanet. Super quod Augustinus per generationem & generationem omnes generationes intelligens, sic [unspec C] subiungit; Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens cau∣sam, Fundasti, inquit, terram & permanet, eos qui in terra sunt, terram nuncupans; funda∣mentum autem aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Ie∣sus. Hanc etiam firmissimam firmitatem sub eadem metaphora innuit Esaias 28. Imò Do∣minus per Esaiam sic, dicens, Ecce ego mitram in fundamentis Sion lapidem angularem probatuna, pretiosum, in fundamento fundatum: quam & lapis iste olim ad nos missus con∣firmans, Omnis, inquit, qui audit verba mea haec, & facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram, & descendit pluuia, & venerunt flumina, & flauerunt venti, & irruerunt in domum illam, & non cecidit; fundata enim erat supra petram, Matt. 7. Super quod Chrysostomus, Sicut, inquit, Ecclesia aedificata à Christo dirui non potest, sic talem Christianum, qui se aedificauit super Christum, nulla aduersitas deijcere potest. Nec est contrarium quòd quidam de Ecclesia cadunt; non enim omnes qui Christiani dicuntur, [unspec D] Christi sunt, sed nouit Dominus qui sunt eius. Hanc igitur necessitatem stabilitatis, immo∣bilitatis, & immutabilitatis, atque sequentem reor intellexisse Apostolum, cùm dicebar, Fir∣mum fundamentum Dei stat, nouit Dominus qui sunt eius, & Dominum per Esaiam dicen∣tem, Consilium meum stabit: huiusmodi etiam stabilitatem immobilem diuini consilij in∣nuit Dauid dicens, Consilium autem Domini in aeternum manet, cogitationes cordis eius in∣generatione & generationem, Psalmo 32. Glossa, id est, non mutabiles sed aeternae, sicut & praedestinatio eius immutabilis est, in qua omnia reposita sunt: vbi & Augustinus tractatu primo, Cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi. Quod & planissimè docens Apostolus ad Heb. 6. Volens, inquit, Deus ostendere pollicitati∣onis haeredibus immobilitatem consilij sui, interposuit iusiurandum, vt perduas res immo∣biles, quibus impossibile est mentiri Deum, firmissimum solatium habeamus, qui confugi∣mus ad tenendam propositam spem, quam habemus sicut anchoram animae tutam ac firmam. [unspec E] Glossa, Per duas res immobiles, id est, per promissionem & iuramentum; vult ergo Apo∣stolus, quòd consilium, pollicitatio, & iusiurandum Dei tanta immobilitate firmentur, quòd Deus non potest oppositum, sicut non potest mentiri. Cui & concordat illud Numer. 23. Non est Deus quasi homo vt mentiatur, nec vt filius hominis vt mutetur; dixit ergo & non faciet? Locutus est, & non implebit? Etillud Psalmi 88. Semel iuraui in sancto meo, si Dauidi mentiar. Cassiodorus, Semel, id est, immutabiliter; quomodo & Augustinus 5. de Ciuit. Dei 9. & De spiritu & litera 29. & Isidorus 8. Eth. 45. exponit illud Psalmi 61. Semel locutus est Deus, id est, immutabiliter, hoc est, incommutabiliter locutus est, sicut nouit in∣commutabiliter omnia quae futura sunt, & quae facturus est, sicut vicesimum septimum hu∣ius plenius allegauit. Hoc idem testantur multae autoritates Scripturae canonicae & Doctorum