CAP. XLIX. Recitat duplicem opinionem dicentem, quôd in futuris reuelatis est ordinata vel absoluta necessitas; in alijs verò nulla.
QVidam autem rationes & autoritates praemissas diligentiùs ponderan∣tes, [unspec C] videntesque se non posse diffugere necessitatem omnimodam in futuris, ab ipsa veritate necessitati quodammodò & attracti accedunt propinquiùs, & fatentur quòd in futuris aliquibus est necessitas ali∣qualis, in futuris videlicet diuinitus reuelatis, diuinitus prophetatis, diuinitusque promissis: & hi vlterius in sectam duplicem diuiduntur. Isti namque ponunt in futuris huiusmodi necessitatem tantummodo ordinatam, & quòd non possunt non euenire de potentia ordinata, sed quòd possunt deficere de potentia absoluta: illi verò necessitatem indefectibilem absolu∣tam, quae de nulla potentia potest deficere ab euentu: & quia dicta huiusmodi, Necesse est Antichristum fore, necessitate ordinata, & impossibile est Antichristum non fore, de poten∣tia ordinata, habent intellectum ambiguum & obscurum; aliqui primae sectae ea sic clarifi∣cant [unspec D] & exponunt, Ordinatum est quòd Antichristus erit. Sed hi tripliciter deuiant, & deli∣rant: primò, quia malè exponunt; quomodo namque sufficienter exponitur vna de neces∣sario per vnam talem simplicem de inesse, cùm necesse esse includat simpliciter esse, & addat sicut Antecedens [super] suum consequens non conuertibile, vel si necesse est, nihil ibi addit super esse simpliciter, amittit suam significationem hactenus consuetam, atque ponitur ibi frustra, nec talis propositio est modalis, quod non videtur de veteri Logica, nec de noua, sed de notha potius aut de nulla? Secundò, quia difficultatem non vitant: accipiatur enim necesse & possibile & eorum opposita, sicut tam apud Logicos quàm apud Theologos com∣muniter solent sumi, sicut & in praemissis accepi, & reuertitur difficultas. Tertiò, quia sibi ipsis repugnant. Nam si propterea necesse sit Antichristum fore, quia ordinatum est ipsum fore, cùm de omnibus futuris ordinatum sit per voluntatem diuinam ipsa fore, sicut corolla∣rium noni, decimum quartum, & vicesimum tertium primi docent; de omnibus futuris ne∣cesse est ipsa fore ad similem intellectum, cùm tamen de aliquibus hoc concedant, de alijs ve∣rò [unspec E] negent Alij verò eiusdem sectae aliter haec exponunt, dicentes necesse est Antichristum fore necessitate ordinata, id est, si lex & Scriptura diuinitus ordinata debeat stare fixa, necesse est Antichristum fore, & ita de alijs in lege praedictis. Hi autem peccant similiter multis modis. Nam secundum istos necesse est Deum facere quod se facturum promisit in lege ne∣cessitate huiusmodi ordinata; lex ergo seu promissio Dei scripta in lege, & sic aliquid extrin∣secum necessitat Deum, & voluntatem diuinam ad aliquid faciendum. Sed quomodo pos∣set res parua paruae potentiae ligare & necessitare omnipotentem potentiae infinitae? Et quo∣modo non esset sic minoris potentiae & seruilioris conditionis quàm homo, qui sic necessi∣tari non potest? Quomodo etiam, si sic esset, non esset mutabilis? De libero namque in