CAP. XLIII. Tractat aliam responsionem.
POrrò sunt alij tantum horrorem vitare volentes, qui dicunt quòd nunc [unspec E] est possibile Christum nunquam credidisse in proprio genere, Paulum fuisse saluandum. Sed ista responsio incidit in Scyllam volens vitare Charybdin. Si namque quod Christus credidit in proprio genere po∣test nullatenus credidisse, potest & quod similiter voluit nullatenus voluisse, quare & quod fecit exterius non fecisse; potest ergo non orasse, non locutus fuisse, non ambulasse, non passus fuisse, nec ho∣mines redemisse; potest & nunquam instituisse Eccle siastica Sacra∣menta, nec iustificasse quempiam aut saluasse, sicut series rationum 33. & 35. huius pleniùs manifestat; quae omnia planè interimunt hypothesin principalem. Rursum tunc actus cre∣dendi seu volendi Christi creatus in proprio genere praesens vel praeteritus potest nunc non esse, nec vnquam fuisse, contra hypothesin manifestè. Praeterea si Christus secundum homi∣nem