videat, quod verbum velut species, habitus, seu idea ei praesentat; & hi vlterius tripliciter [unspec A] sunt diuisi. Hi namque ponunt quod creatura videt distinctè singula siue incomplexa si∣ue complexa quae videt hi verbo, per vnicum actum creatum beatificum supernaturalem sin∣gula distinctè, & immediate supernaturaliter praesentantem. Illi vero, quod per vnum a∣ctum creatum videt omnia incomplexa in verbo, & per alium actum creatum omnia comple∣xa quae videt. Isti autem, quoc videt singula incomplexa atque complexa quae videt in ver∣bo per actus creatos singulos & distinctos, visis singulis respondentes. Huius autem sectae tripartitae quaeliber via in duas semitas bipartitur, quantum ad numerum visibilium seu viso∣rum; Hi namque ponunt creaturam posse simul videre in verbo infinita distincte; illi vero tan∣tum; finita. Adhuc autem superiorem diuisionem vlterius prosequendo, Alij opinantur quod verbum non suppleat vicem specici habitus, neque actus, sed quod quicquid incomple∣xum [unspec B] siue complexum creatura videt in verbo, videt per speciem, habitum atque actum cre∣atam seu creatum; per speciem, inquam, seu habitum mediantem inter verbum & actum vi∣dendi; & tamen quod haec dicuntur videri in verbo, sicut visa materialia dicuntur videri in Sole seu luce materiali; quia videlicet verbum velut quidam Sol & lux spiritualisista illumi∣nat, & disponit, vt valeant sic videri: & hi triplicem sectam habent ex parte huiusmodi habi∣tus, sicut & priores ex parte actus habebant. Quidam enim affirmant, quod per vnicum ha∣bitum omnia incomplexa & complexa ibi visa videntur: Alij quod incomplexa per vnum & complexa per alium: Aliqui quod singula visa incomplexa atque complexa per habitus singulos proprios & distinctos. Vlterius autem hi omnes bifariam partiuntur per infinitam & finitam quantum ad multitudinem visibilium seu visorum, sicuti & priores, qui & omnes deactibus correspondenter habitibus opinantur. Amplius autem sunt & alij mediantes qui dicunt, quod omnia incomplexa quae videntur in verbo, videntur per ipsummet verbum, nul∣la creatura, nulla specie, habitu, seu actu mediante, sicut opinio prima dicit, sed quaecunque [unspec C] complexa per creataram aliquam mediantem; & hi vt priores multipliciter separantur. Ad∣huc autem praeter istos mediatores, sunt & alij qui inter posteriores sectas satagunt media∣re, dicentes quod omnia incomplexa, quae videntur in verbo, videntur per actum creatum medium inter creaturam videntem & verbum, non tamen per aliquem habitum aut speciem mediantem, sed ipsum verbum omnis huiusmodi speciei & habitus vicem supplet; complexa autem, quae ibi videntur, dicunt videri mediante tam habitu quam actu creato: habitu, in∣quam, creato mediante inter verbum & actum videndi, & actu creato mediante inter huius∣modi habitum & videntem, & vtroque mediante inter videntem & verbum. Qui insuper om∣nes, sicut priores, possunt dupliciter diuidi quantum ad numerum visorum in verbo, per infi∣nita videlicet & finita. Quis autem horum modorum sit verior, & Philosophicae ac Theo∣logicae disciplinae concinnior, studiosorum diligentiae inquirendum relinquo: hoc enim for∣tassis isto loco impertinens, vel operosius proposito aliquibus videretur, & quia ad alia pro∣pero [unspec D] via caepta. Primo tamen tangam hic breuiter aduersantium rationes: inter omnes autem rationes eorum duae sunt quibus potissime innituntur; vna per distinctionem, alia per neces∣sitatem procedens. Prima est talis; Si creatura distincta videret in verbo Antichristum fore, aut quod Antichristus contrarius erit Christo, siue quodcunque tale verum complexum di∣stinctè videret extrema talis propositionis seu veri complexi, & non per eundem actum, quia per eundem actum praecise nequaquam distingueret aut discerneret inter illa, ille quoque actus esset purè aequiuocus, & eadem propositio vera & falsa, cum inconuenientijs alijs quas conse∣quenter ex istis facile est videre. Secunda ratio eorum est talis; Si quicquam futurum con∣tingens reuelaretur creaturae in verbo illud necessario eueniret, quod arguunt per huiusmo∣di rationes, cuiusmodi contra responsiones priores superiora capitula adducebant. Prima autem ratio non procedit. Sic enim possent arguere, quod Pater non posset in verbo aut in es∣sentia sua talia vera complexa videre, neque Filio aut Sancto Spiritui reuelare, contra sextum [unspec E] & septimum, decimum octauum, & decimum nonum primi, ac tricesimum quartum huius: Deus etiam ex vnissima & simplicissima sed infinitissima sua virtute distinctissime cuncta vi∣det, sicut ex septimo primi patet; Cur ergo secundum proximo huius praemissa, si velit mise∣ricorditer, omnipotenter, licet ineffabiliter accommodare oculum suae virtutis creaturae dis∣positae, non potest & ipsa videre similiter quoquomodo, non virtute propria sed diuina? Nonne etiam creatura sciens aut credens in proprio genere quodcun{que} verū complexū, quā∣cunque propositionem extrema quantūcun{que} diuersa habentē, per vnū simplicē actum scien∣di aut credendi hoc facit? Curergo non potest similiter per vnum actum simplicem videre in verbo quodcunque verum complexum, praesertim cum verbum incomparabiliter simpli∣cius exprimat quodcun{que} verum complexum quam aliqua propositio, quam aliquis habitus,