CAP. XXXVII. Arguit contra quartam.
QVarta autem responsio dicens incomplexam & simplicem visionem simplicis obiecti in verbo posse fuisse causam talis effectus praeteriti, simpliciter múltum dicit. Sola namque cognitio incomplexa obiecti non mouet sufficienter quempiam ad agendum, puta ad loquendum, [unspec D] currendum, aedificandum, & similia faciendum, sed vltra illam requi∣ritur de necessitate voluntas, sicut octauum primi docebat. Item qui∣dam effectus non voluntarij, puta, delectatio, tristitia, confidentia, timor, dilatatio, constrictio, & caeterae passiones huiusmodi corpora∣les non causantur, vel non in tanto gradu, & tam vehementer causantur à sola incomplexa cognitione obiecti, siue aestimatione aut opinione quòd illud eueniet cognoscenti, & hoc de propinquo. Omnes enim scimus, quòd moriemur, sed non multum dolemus aut timemus, quia non opinamur quod statim:* 1.1 haec enim singuli possumus experiri. Quare & Philosophus 2. de Anima 152 probat phantasiam, seu imaginationem non esse opinionem, per hoc, quia cùm opinamur terribile aliquid nobis accidere, statim compatimur; cùm autem imaginamur tantùm, nequaquam; sicut si consideremus terribilia in pictura. De talibus ergo effectibus ista responsio non respondet. Item ponatur obiectum visum in verbo, vnus effectus contin∣genter futurus, puta saluatio vel damnatio sic videntis, vel alterius cari sui, tunc illud obie∣ctum [unspec E] potest non esse & nunquam fuisse visum, quia nec ostensum in verbo; ergo quilibet eius effectus praesens vel praeteritus potest pro nunc non esse praesens nec fuisse praeteritus conse∣quenter. Vel etiam ponatur illud obiectum visum in verbo, vna reuelatio in verbo de aliquo contingenter futuro; reueletur siquidem Danieli in verbo, Ieremiam videre vel vidissem ver∣bo A. crastina die fore, &c. sicut prius.