COROLLARIVM.
Corollarium, nedum videlicet entia ad suum esse verum, & non entia ad suum non esse Deo necessariò indigere, Deum quoque non solùm super entia, sed & super non entia tenere dignissimè Principatum.
EX his autem reputo manifestum, nedum entia ad suum esse, verùm & non entia ad suum [unspec D] non esse Deo necessariò indigere, Deum quoque non solùm super entia, sed etiam su∣per non entia tenere dignissimè principatum. Hoc autem corollarium ex hîc praemis∣sis, & corollario 14i. primi libri consequitur euidenter. Quare & tres pueri Danielis, quasi ex vno ore inuitant noctes & dies, lucem & tenebras, vt Domino benedicant, laudent, & super∣exaltent eum in saecula, Daniel. 3. Beatus quoque Dionysius, 4. de diuinis nominibus,* 1.1 Om∣nis, inquit, virtus, omnis operatio, omnis habitus, omnis sensus, omne verbum, omne factum, omnis tactus, omnis scientia, omnis vnitio, & simpliciter omne existens, & ex pulchro & bo∣no, & in pulchro & bono est, & ad pulchrum & bonum conuertitur, & omnia quaecunque sunt, & fiunt, & ad ipsum omnia respiciunt, & ab ipso mouentur & continentur, & in ipsius gratia, & propteripsum & in ipso exemplate principium omne, scilicet materiale, efficiens, formale, elementarium, & simpliciter omne principium, omnis continentia, omnis finis, aut, vt comprehendens dicam, omnia existentia ex pulchro & bono, & omnia non existentia su∣persubstantialiter [unspec E] & in pulchro & bono, & est omnium principium & finis super principale & super perfectum; quoniam ex ipso, & in ipso, & per ipsum, & ad ipsum omnia, sicut dicit sanctus sermo. Et infra, 5. Omnia quaecunque sunt & fiunt, per bonum & optimum sunt & fiunt; & ad hoc omnia videt, & ab ipso mouentur & continentur, & propter ipsum & per ip∣sum & in ipso omne principium exemplatiuum, consummatiuum, intellectuale speciale, for∣male, & simpliciter omne principium, omnis continentia, omne summum, aut, vt compre∣hendens dicam, omnia quae sunt ex bono & optimo, & omnia quae non sunt superessentiali∣ter in bono & optimo; & est omnium principium, & finis super principiale, & superfinale, quia ex ipso, & per ipsum, & in ipso, & in ipsum sunt omnia, vt ait sacer sermo.