Page 578
CAP. XXX. Quod in omni actione communi voluntatum increatae & creatae, in∣creata creatam naturaliter antecedit.
DEstructa siquidem prima parte diuisionis praemissae, quare & constructa secunda, de tertia inquirendum: Superbissimus namque Pelagius, quia superbior Lucifero, qui Deo voluit coaequari, compulsus vt De∣um coeffectorem humanorum actuum fateretur, prioritatem & supe∣rioritatem [unspec B] sibi vendicat super Deum, & in actione communi homi∣nem priorem naturaliter & superiorem constituit, Deum vero poste∣riorem naturaliter & subiectum, & voluntatem humanam diuinae praeficit voluntati, sicut in tractatu primi de gratia tangebatur. Vnde & humilis Augustinus de praedestinatione sanctorum ad Prosperum & Hilarium 3. destructo per testimonia sacrae Scripturae errore Pelagij affirmante fidem,* 1.1 sci∣licet actum fidei esse nobis ex nobis tantummodo sine Deo, subiungit; Nolens ergo his tam claris testimonijs repugnare, & tamen volens à seipso sibi esse quod credit, quasi componit homo cum Deo, vt partem fidei sibi vendicet, atque illi partem relinquat; & quod est elatius, primam tollit ipse, sequentem dat illi, & in eo quod dicit esse amborum, priorem se facit, po∣steriorem Deum. Idem de haeresibus 88. sic ait; Denique Pelagius à fratribus increpatus, quod nihil tribuerit adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hacte∣nus cessit, vt non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret. Verum [unspec C] quis Philosophicus in actione aut motione communi agentium aut mouentium primi natu∣raliter & secundi, secundum naturaliter primo naturaliter contrario ordine naturaliter ante∣ponat? Et quis Philosophicus dubitat Deum omnium secum agentium aut mouentium natu∣raliter esse primum, maximè cum à Philosophis vocetur communiter prima causa, primum agens siue efficiens, primum mouens seu etiam primus motor, sicut vicesimum huius tam à Philosophis quàm à Theologis recitauit? Quis enim Theologicus, aut catholicus, imò vel haereticus, schismaticus aut Paganus audeat se praeponere Deo suo, dicere seipsum Domi∣num in agendo, Deum autem suum seruum, seipsum superiorem, Deum inferiorem, scipsum architectum & principalem artificem, Deum verò subseruientem, & suum quodammodo in∣strumentum, seipsum ducentem, Deumque ductum, suam voluntatem primam, diuinam au∣tem pedissequam, suam voluntatem dominam, diuinam ancillam, suam praecipientem, diui∣nam obsequentem, suam trahentem, diuinam tractam, suam praefectam, diuinam verò sub∣iectam, [unspec D] cum hoc sit contra primam suppositionem primi capituli primi libri, quae ab omnibus qualemcunque Deum colentibus est admissa, cum nullus ignorat aliud esse perfectius quàm sit istud, quod & secunda suppositio ac tertia pars corollarij primi docent? Licet autem nulli sit rationabiliter dubium, quod scilicet Deus creaturam, & voluntas diuina humanam in qua∣libet actione eis communi praecedat naturaliter in agendo; veruntamen propter aliquos, qui forsitan trepidarent timore vbi non est timor, istud aliquibus breuibus certificare curabo. Porro volutio diuina qua vult voluntatem creatam producere suum actum, & illam produ∣cere suum actum secundum essendi consequentiam, conuertuntur: Nam quandocunque v∣num istorum est, est & reliquum, & è contra, vt patet per vicesimum secundi, & per decimum primi, & illa volutio diuina est causa alterius, quia causa efficiens, vt patet per nonum primi, & vicesimum secunditergo illa est prior natura, dicente Philosopho in praedicamentis, vbi di∣stinctis quatuor modis prioris, adiungit hunc quintum; eorum quae conuertuntur secundum [unspec E] essentiae consequentiam quod alterius quomodolibet causa est, dignè prius natura dicitur. I∣tem aliter voluntas humana esset liberior quam diuina: haec namque sicut domina semper praecederet, illa vt pedissequa sequeretur: haec de omnibus sibi possibilibus liberè praeeligeret facere hoc vel illud, illa necessariò consentiret: haec per omnia regeret, illa per omnia rege∣retur. Item aliter voluntas humana necessitaret diuinam ad agendum, quod videtur liber∣tati voluntatis diuinae nimium derogare, & ipsam subijcere nimiae seruituti: Nam quando vo∣luntas humana efficit suum actum, illud efficere illum actum tunc est, & pro tunc necesse est ipsum esse. Nam secundum Philosophum 1. 〈 in non-Latin alphabet 〉〈 in non-Latin alphabet 〉 hermenias vlt. esse quod est, quando est, ne∣cesse est: ergo per vicesimum secundi pro tunc necesse est Deum volendo coefficere illum a∣ctum, & illa necessitas accidit voluntati diuinae ex actione voluntatis humanae, tanquam ex actione voluntatis humanae, tanquam ex