quod videlicet voluntas de se est indeterminata ad opposita sicut materia; deter∣minatur [unspec A] ab appetibili, sicut materia ab agente; quod appetitus intellectiuus cessantibus impedi∣mentis necessariò mouetur ab appetibili; quòd voluntate existente in dispositione in qua na∣ta est moueri, & mouente sic disposito quod natum est sic mouere, impossibile est volunta∣tem non velle; quod etiam post conclusionem factam de aliquo faciendo, voluntas non manet libera, quòd voluntas hominis necessitatur per suam cognitionem sicut appetitus bruti; quòd voluntas necessario persequitur quod principaliter creditur à ratione, & quòd non potest abstinere ab eo quod ratio dictat; & quod si ratio est recta, voluntas est re∣cta; quòd voluntas manente passione & scientia in particulari & in actu non potest age∣re contra eam; quòd homo agens ex passione coactè agit; & quod homo in omnibus actionibus suis sequitur appetitum, & semper maiorem, quibus & quidam alij similes supe∣rius recitantur. Sunt quo{que} plurimi similes, quos nec hic nec ibi oportuit recitare. Nonnè & diligenter consideratis, & debitè ponderatis piaemissis, & alijs similibus praetermissis videretur [unspec B] multum decere, & plurimum expedite Reip. Christianae, quod Theologi & perfecti Catho∣lici Astrologiam, & alias doctrinales seu Mathematicales scientias non nescirent, vel prop∣ter vtilitates carum praeclaras, si opot tuerit, exercendas, vel saltem propter abusores earum, & falso nomine sapientum gloriantes efficacius confutandos. Quomodo nam{que} non logicus logicum, non Mathematicus Mathematicum, iners artificem in arte propria artificialiter re∣darguet, & conuincet, quin magis in se risum astantium concitabit? Magnus quo{que} Ptolomae∣us 1. Almagesti Prol. 2•• sic ait, O quam bonum fuit quod Aristoteles diuisit theoricā, cum eam in tria prima genera distribuit, in Naturale, Doctrinale, & Theologicum; & dicto de Naturali, & Theologico; de Doctrinali, id est, Mathematico sic adiungit. Hoc quo{que} non parum valet ad duorum reliquorum modorum scientiae compraehensionem, & praecipuè scientiae Dei ex∣celsi. Ipsa nam{que} est scientia ad sciendum Deum altissimum propter rationem cum perscruta∣tione & intellectu, quae & eius similia verè & manifestè significant Deum qui non alteratur, & [unspec C] non mouetur, & non est accidens, ne{que} est factus; quoniā ipsa, nostra scientia quam de ipso habemus altissimo, vicina existit, & quia ipsa est semita ducens ad ipsum. Praeterea in actioni∣bus quo{que} & honestatibus morum laudabilium non est eius necessitas parua; Imò nihil est eâ magis adiuuās ad acuendos nostrae mentis oculos, & intellectus ad considerandum ea, quae o∣peribus assimilantur diuinis propter bonitatē moderaminis & paruitatem arrogrintiae, & quo∣nia ipsa facit eū qui perseueranter inquirit eam, hanc coelestem pulcherrimè diligere, & ducit eum ad perseuerantiam diuini studij, & coniungit cum ipsi, quod animae simile est propter bo∣nitatem formae, & assimulat eum creatori suo. Quare & Auicen. 1. Metaph. 3. scribit ita, Ordo huius scientiae, s••ilicet diuinae est, vt discatur post scientias naturales & disciplinales; post na∣turales ideò quia multa quae hîc conceduntur ibi probantur; post disciplinales verò ideò, quia intentio vltima in hac scientia est cognitio gubernationis Dei altissimi, & cognitio singulorum spiritalium, & ordinum Angelorum suorum, & cognitio ordinationis in compositione circu∣lorum, [unspec D] ad quam scientiam impossibile est peruenire nisi per cognitionem Astrologiae; ad scien∣tiam verò Astrologiae nemo potest venire nisi per scientiam Arithmeticae & Geometricae In his quo{que} scientijs plurimum claruerunt filij Seth, Enoch, Noe, Abraham, Moses, Solomon, Daniel, & alij sancti Patres, sicut quamplures historiae contestantur, sicuti & ostensio 35. partis Corollarij primi primi aliquantulū recitauit. Nonnè & Creator ipse in ex ordio rerum dixit, fiant luminaria in firmamento coeli, & diuidant diem & noctem, & sint in signa? Annon & veritas ipsa dicit; erunt signa in Sole, & Luna, & stellis, & quis nescit signum ad signatum refer∣ri? Cur ergo per haec signa non est iudicandum de eorum signatis? Nonnè & Dominus ipse dixit, Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis nimbus venit, & ita fit, & cum Austrum flantem, dicitis{que} aestus erit, & ita fit? hypocritae, faciem coeli & terrae potestis proba∣re, hoc autem tēpus quomodò non probatis? Luc. 12. & Mat. 16. facto vespere dicitis, serenum erit, rubicundum enim est coelum; & mane, hodie tempestas, rutilat enim triste coelum: Fa∣ciem [unspec E] ergo coeli dijudicare nostis; signa autem temporum non potestis? Licet ergo & expedit per signa inferiora & superiora, de futura temperie & intemperie iudicare; ista namque iu∣dicia temporum, non videtur Christus Autor temporum reprobare, sed potius approbare, sed in hoc specialiter ipsos redarguit; quod non potuerunt, nescierunt, seu noluerunt pro∣bare, nec dijudicare tempus seu tempora sui aduentus, aduentumuè suorum. Quare & beatus Hieronymus super illud Matth. praemissum, sensus, inquit, manifestus est, quòd ex elemen∣torum ordine & consonantia possunt & sereni, & pluuiosi dies praenosci. Historia quoque Scholastica tractans illud verbum Gen. 1. praemissum, dicit quòd luminatia coelestia sunt sig∣na serenitatis & tempestatis; quod & tractans beatus Basilius homilia sexta sui hexamcron;